Epigrammi

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER I

Prologus

1. Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salua infirmarum quoque personarum reuerentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit ut nominibus non tantum ueris abusi sint, sed et magnis. 2. Mihi fama uilius constet et probetur in me nouissimum ingenium. 3. Absit a iocorum nostrorum simplicitate malignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. 4. Lasciuam uerborum ueritatem, id est epigrammaton linguam, excussarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegitur. 5. Si quis tamen tam ambitiose tristis est ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistola uel potius titulo contentus esse. 6. Epigrammata illis scribuntur qui solent spectare Florales. 7. Non intret Cato theatrum meum, aut si intrauerit, spectet. 8. Videor mihi meo iure facturus si epistolam uersibus clusero:


Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
festosque lusus et licentiam uolgi,
cur in theatrum, Cato seuere, uenisti?
an ideo tantum ueneras, ut exires?



1

Hic est quem legis ille, quem requiris,
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
uiuenti decus atque sentienti,
rari post cineres habent poetae.


2

Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
     et comites longae quaeris habere uiae,
hos eme, quos artat breuibus membrana tabellis:
     scrinia da magnis, me manus una capit.
Ne tamen ignores ubi sim uenalis et erres
     urbe uagus tota, me duce certus eris:
libertum docti Lucensis quaere Secundum
     limina post Pacis Palladiumque forum.


3

Argiletanas mauis habitare tabernas,
     cum tibi, parue liber, scrinia nostra uacent.
Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
     crede mihi, nimium Martia turba sapit.
Maiores nusquam rhonchi: iuuenesque senesque
     et pueri rhinocerotis habent.
Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
     ibis ab excusso missus in astra sago.
Sed tu ne totiens domini patiare lituras
     neue notet lusus tristis harundo tuos,
aetherias, lasciue, cupis uolitare per auras:
     i, fuge; sed poteras tutior esse domi.


4

Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
     terrarum dominum pone supercilium.
Consueuere iocos uestri quoque ferre triumphi,
     materiam dictis nec pudet esse ducem.
Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
     illa fronte precor carmina legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
     lasciua est nobis pagina, uita proba.


5

Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
     uis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.


6

Aetherias aquila puerum portante per auras
     inlaesum timidis unguibus haesit onus:
nunc sua Caesareos exorat praeda leones
     tutus et ingenti ludit in ore lepus.
Quae maiora putas miracula? summus utrisque
     auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iouis.


7

Stella delicium mei columba,
Verona licet audiente dicam,
uicit, Maxime, passerem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
quanto passere maior est columba.


8

Quod magni Thraseae consummatique Catonis
     dogmata sic sequeris saluos ut esse uelis,
pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
     quod fecisse uelim te, Deciane, facis.
Nolo uirum facili redemit qui sanguine famam,
     hunc uolo, laudari qui sine morte potest.


9

Bellus homo et magnus uis idem, Cotta, uideri:
     sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.


10

Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.


11

Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
     bis decies solus, Sextiliane, bibis?
Iam defecisset portantis calda ministros,
     si non potares, Sextiliane, merum.


12

Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces
     canaque sulphureis Albula fumat aquis,
rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
     signat uicina quartus ab urbe lapis.
Hic rudis aestiuas praestabat porticus umbras,
     heu quam paene nouum porticus ausa nefas!
nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
     gestatus biiugis Regulus esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querelas,
     quae par tam magnae non erat inuidiae.
Nunc et damna iuuant; sunt ipsa pericula tanti:
     stantia non poterant tecta probare deos.


13

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
     quem de uisceribus strinxerat ipsa suis,
'Si qua fides, uulnus quod feci non dolet,' inquit,
     'sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'


14

Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
     uidimus — hoc etiam praestat harena tibi —
cum prensus blando totiens a dente rediret
     et per aperta uagus curreret ora lepus.
Vnde potest auidus captae leo parcere praedae?
     Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.


15

O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
     si quid longa fides canaque iura ualent,
bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
     et numerat paucos uix tua uita dies.
Non bene distuleris uideas quae posse negari,
     et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Exspectant curaeque catenatique labores,
     gaudia non remanent, sed fugitiua uolant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
     saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere'Viuam'
     sera nimis uita est crastina: uiue hodie.


16

Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
     quae legis hic: aliter non fit, Auite, liber.


17

Cogit me Titus actitare causas
et dicit mihi saepe'Magna res est.'
Res magna est, Tite, quam facit colonus.


18

Quid te, Tucca, iuuat uetulo miscere Falerno
     in Vaticanis condita musta cadis?
Quid tantum fecere boni tibi pessima uina?
     aut quid fecerunt optima uina mali?
De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum
     et dare Campano toxica saeua mero.
Conuiuae meruere tui fortasse perire:
     amphora non meruit tam pretiosa mori.


19

Si memini, ferant tibi quattuor, Aelia, dentes:
     expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
     nil istic quod agat tertia tussis habet.


20

Dic mihi, quis furor est? Turba spectante uocata
     solus boletos, Caeciliane, uoras.
Quid dignum tanto tibi uentre gulaque precabor?
     Boletum qualem Claudius edit, edas.


21

Cum peteret regem, decepta satellite dextra
     ingessit sacris se peritura focis.
Sed tam saeua pius miracula non tulit hostis
     et raptum flammis iussit abire uirum:
urere quam potuit contempto Mucius igne,
     hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
     si non errasset, fecerat illa minus.


22

Quid nunc saeua fugis placidi, lepus, ora leonis?
     frangere tam paruas non didicere feras.
Seruantur magnis isti ceruicibus ungues
     nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
Praeda canum lepus est, uastos non implet hiatus:
     non timeat Dacus Caesaris arma puer.


23

Inuitas nullum nisi cum quo, Cotta, lauaris
     et dant conuiuam balnea sola tibi.
Mirabar quare numquam me, Cotta, uocasses:
     iam scio me nudum displicuisse tibi.


24

Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
     cuius et ipse times triste supercilium,
qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
     Nolito fronti credere: nupsit heri.


25

Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
     et cultum docto pectore profer opus,
quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
     nec sileant nostri praetereantque senes.
Ante fores stantem dubitas admittere Famam
     teque piget curae praemia ferre tuae?
Post te uicturae per te quoque uiuere chartae
     incipiant: cineri gloria sera uenit.


26

Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
     solus: aqua totiens ebrius esse potes;
nec consessorum uicina nomismata tantum,
     aera sed a cuneis ulteriora petis.
Non haec Paelignis agitur uindemia prelis
     uua nec in Tuscis nascitur ista iugis,
testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
     egerit et nigros Massica cella cados.
A copone tibi faex Laletana petatur,
     si plus quam decies, Sextiliane, bibis.


27

Hesterna tibi nocte dixeramus,
quincunces puto post decem peractos,
cenares hodie, Procille, mecum.
Tu factam tibi rem statim putasti
et non sobria uerba subnotasti
exemplo nimium periculoso:
miso mnamona sumpotan, Procille.


28

Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
     fallitur: in lucem semper Acerra bibit.


29

Fama refert nostros te, Fidentine, libellos
     non aliter populo quam recitare tuos.
Si mea uis dici, gratis tibi carmina mittam:
     si dici tua uis, hoc eme, ne mea sint.


30

Chirurgus fuerat, nunc est uispillo Diaulus:
     coepit quo poterat clinicus esse modo.


31

Hos tibi, Phoebe, uouet totos a uertice crines
     Encolpos, domini centurionis amor,
grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
     Quam primum longas, Phoebe, recide comas,
dum nulla teneri sordent lanugine uoltus
     dumque decent fusae lactea colla iubae;
utque tuis longum dominusque puerque fruantur
     muneribus, tonsum fac cito, sero uirum.


32

Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:
     hoc tantum possum dicere, non amo te.


33

Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,
     si quis adest iussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,
     ille dolet uere qui sine teste dolet.


34

Incustoditis et apertis, Lesbia, semper
     liminibus peccas nec tua furta tegis,
et plus spectator quam te delectat adulter
     nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
At meretrix abigit testem ueloque seraque
     raraque Submemmi fornice rima patet.
A Chione saltem uel ab Iade disce pudorem:
     abscondunt spurcas et monumenta lupas.
Numquid dura tibi nimium censura uidetur?
     deprendi ueto te, Lesbia, non futui.


35

Versus scribere me parum seueros
nec quos praelegat in schola magister,
Corneli, quereris: sed hi libelli,
tamquam coniugibus suis mariti,
non possunt sine mentula placere.
Quid si me iubeas thalassionem
uerbis dicere non thalassionis?
quis Floralia uestit et stolatum
permittit meretricibus pudorem?
Lex haec carminibus data est iocosis,
ne possint, nisi pruriant, iuuare.
Quare deposita seueritate
parcas lusibus et iocis rogamus,
nec castrare uelis meos libellos:
Gallo turpis est nihil Priapo.


36

Si, Lucane, tibi uel si tibi, Tulle, darentur
     qualia Ledaei fata Lacones habent,
nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
     quod pro fratre mori uellet uterque prior,
diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
     'Viue tuo, frater, tempore, uiue meo.'


37

Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,
     Basse, bibis uitro: carius ergo cacas.


38

Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
     sed male cum recitas, incipit esse tuus.


39

Si quis erit raros inter numerandus amicos,
     quales prisca fides famaque nouit anus,
si quis Cecropiae madidus Latiaque Mineruae
     artibus et uera simplicitate bonus,
si quis erit recti custos, mirator honesti
     et nihil arcano qui roget ore deos,
si quis erit magnae subnixus robore mentis:
     dispeream si non hic Decianus erit.


40

Qui ducis uultus et non legis ista libenter,
     omnibus inuideas, liuide, nemo tibi.


41

Vrbanus tibi, Caecili, uideris:
non es, crede mihi. Quid ergo? uerna,
hoc quod Transtiberinus ambulator
qui pallentia sulphurata fractis
permutat uitreis, quod otiosae
uendit qui madidum cicer coronae,
quod custos dominusque uiperarum,
quod uiles pueri salariorum,
quod fumantia qui tomacla raucus
circumfert tepidis cocus popinis,
quod non optimus urbicus poeta,
quod de Gadibus improbus magister,
quod bucca est uetuli dicax cinaedi.
Quare desine iam tibi uideri,
quod soli tibi, Caecili, uideris,
qui Gabbam salibus tuis et ipsum
posses uincere Tettium Caballum.
Non cuicumque datum est habere nasum:
ludit qui stolida procacitate,
non est Tettius ille, sed caballus.


42

Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
     et subtracta sibi quareret arma dolor,
'Nondum scitis' ait'mortem non posse negari?
     credideram fatis hoc docuisse patrem.'
Dixit et ardentis auido bibit ore fauillas.
     I nunc et ferrum, turba molesta, nega.


43

Bis tibi triceni fuimus, Mancine, uocati
     et positum est nobis nil here praeter aprum;
non quae de tardis seruantur uitibus uuae
     dulcibus aut certant quae melimela fauis;
non pira quae longa pendent religata genesta
     aut imitata breuis Punica grana rosas;
rustica lactantis nec misit Sassina metas
     nec de Picenis uenit oliua cadis:
nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
     a non armato pumilione potest.
Et nihil inde datum est; tantum spectauimus omnes:
     ponere aprum nobis sic et harena solet.
Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
     sed tu ponaris cui Charidemus apro.


44

Lasciuos leporum cursus lususque leonum
     quod maior nobis charta minorque gerit
et bis idem facimus, nimium si, Stella, uidetur
     hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.


45

Edita ne breuibus pereat mihi cura libellis,
     dicatur potius ton d' apameibomenos.


46

Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet
     protinus et cessat debilitata Venus.
Expectare iube: uelocius ibo retentus.
     Hedyle, si properas, dic mihi ne properem.


47

Nuper erat medicus, nunc est uispillo Diaulus:
     quod uispillo facit, fecerat et medicus.


48

Rictibus his taurus non eripuere magistri,
     per quos praeda fugax itque reditque lepus;
quodque magis mirum, uelocior exit ab hoste
     nec nihil a tanta nobilitate refert.
Tutior in sola non est cum currit harena,
     nec cauea tanta conditur ille fide.
Si uitare canum morsus, lepus improbe, quaeris,
     ad quae confugias ora leonis habes.


49

Vir celtiberis non tacende gentibus
     nostraeque laus Hispaniae,
uidebis altam, Liciniane, Bibilin,
     equis et armis nobilem,
senemque Caium niuibus, et fractis sacrum
     Vadaueronem montibus,
et dilicati dulce Boterdi nemus,
     Pomona quod felix amat.
Tepidi natabis lene Congedi uadum
     mollesque Nympharum lacus,
quibus remissum corpus adstringes breui
     Salone, qui ferrum gelat.
Praestabit illic ipsa figendas prope
     Voberca prandenti feras;
aestus serenos aureo franges Tago
     obscurus umbris arborum;
auidam rigens Dercenna placabit sitim
     et Nutha, quae uincit niues.
At cum December canus et bruma impotens
     Aquilone rauco mugiet,
aprica repetes Tarraconis litora
     tuamque Laletaniam.
Ibi inligatatas mollibus dammas plagis
     mactabis et uernas apros
leporemque forti callidum rumpes equo,
     ceruos relinques uilico.
Vicina in ipsum silua descendet focum
     infante cinctum sordido;
uocabitur uenator et ueniet tibi
     conuiua clamatus prope;
lunata nusquam pellis et nusquam toga
     olidaeque uestes murice;
procul horridus Liburnus et querulus cliens,
     imperia uiduarum procul;
non rumpet altum pallidus somnum reus,
     sed mane totum dormies.
Mereatur alius grande et insanum sophos:
     miserere tu felicium
ueroque fruere non superbus gaudio,
     dum Sura laudatur tuus.
Non inpudenter uita quod relicum est petit,
     cum fama quod satis est habet.


50

Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, uocatur,
     dicatur quare non Taratalla mihi?


51

Non facit ad saeuos ceruix, nisi prima, leones:
     quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
Scilicet a magnis ad te descendere tauris
     et quae non cernunt frangere colla uelis.
Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
     non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.


52

Commendo tibi, Quintiane, nostros —
nostros dicere si tamen libellos
possum, quos recitat tuus poeta —:
si de seruitio graui queruntur,
adsertor uenias satisque praestes,
et, cum se dominum uocabit ille,
dicas esse meos manuque missos.
Hoc si terque quaterque clamitaris,
inpones plagiario pudorem.


53

Vna est in nostris tua, Fidentine, libellis
pagina, sed certa domini signata figura,
quae tua traducit manifesto carmina furto.
Sic interpositus uillo contaminat uncto
urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,
sic Arrentinae uiolant crystallina testae,
sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
inter Ledaeos ridetur coruus olores,
sic ubi multisona feruet sacer Atthide lucus,
inproba Cecropias offendit pica querelas.
Indice non opus est nostris nec iudice libris,
stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'


54

Si quid, Fusce, uacas adhuc amari —
nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici —
unum, si superest, locum rogamus,
nec me, quod tibi sim nouus, recuses:
omnes hoc ueteres tui fuerunt.
Tu tantum inspice qui nouus paratur
an possit fieri uetus sodalis.


55

Vota tui breuiter si uis cognoscere Marci,
     clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
     sordidaque in paruis otia rebus amat.
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
     et matutinum portat ineptus Haue,
cui licet exuuiis nemoris rurisque beato
     ante focum plenas explicuisse plagas
et piscem tremula salientem ducere saeta
flauaque de rubro promere mella cado?
pinguis inaequales onerat cui uilica mensas
et sua non emptus praeparat oua cinis?
Non amet hanc uitam quisquis me non amat, opto,
uiuat et urbanis albus in officiis.


56

Continuis uexata madet uindemia nimbis:
     non potes, ut cupias, uendere, copo, merum.


57

Qualem, Flacce, uelim quaeris nolimque puellam?
     nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
     nec uolo quod cruciat nec uolo quod satiat.


58

Milia pro puero centum me mango poposcit:
     risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.
Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
     laudaturque meam Phoebus in inuidiam.
Sed sestertiolum donauit mentula Phoebo
     bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.


59

Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum:
     inter delicias quid facit ista fames?
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
     tam male cum cenem, cur bene, Flacce, lauer?


60

Intres ampla licet torui lepus ora leonis,
     esse tamen uacuo se leo dente putat.
Quod ruet in tergum uel quos procumbet in armos,
     alta iuuencorum uolnera figet ubi?
Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
     non nisi delecta pascitur ille fera.


61

Verona docti syllabas amat uatis,
     Marone felix Mantua est,
censetur Aponi Liuio suo tellus
     Stellaque nec Flacco minus,
Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
     Nasone Paeligni sonant,
duosque Senecas unicumque Lucanum
     facunda loquitur Corduba,
gaudent iocosae Canio suo Gades,
     Emerita Deciano meo:
te, Liciniane, gloriabitur nostra
     nec me tacebit Bilbilis.


62

Casta nec antiquis cedens Laeuina Sabinis
     et quamuis tetrico tristior ipsa uiro
dum modo Lucrino, nodo se demittit Auerno,
     et dum Baianis saepe fouetur aquis,
incidit in flammas: iuuenemque secuta relicto
     coniuge Penelope uenit, abit Helene.


63

Vt recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo:
     non audire, Celer, sed recitare cupis.


64

Bella es, nouimus, et puella, uerum est,
et diues, quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
nec diues neque bella nec puella es.


65

Cum dixi ficus, rides quasi barbara uerba
     et dici ficos, Caeciliane, iubes.
Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
     dicemus ficos, Caeciliane, tuos.


66

Erras, meorum fur auare librorum,
fieri poetam posse qui putas tanti,
scriptura quanti constet et tomus uilis:
non sex paratur aut decem sophos nummis.
Secreta quaere carmina et rudes curas
quas nouit unus scrinioque signatas
custodit ipse uirginis pater chartae,
quae trita duro non inhorruit mento:
mutare dominum non potest liber notus.
Sed pumicata fronte si quis est nondum
nec umbilicis cultus atque membrana,
mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
Aliena quisquis recitat et petit famam,
non emere librum, sed silentium debet.


67

'Liber homo es nimium' dicis mihi, Ceryle, semper.
     In te quis dicit, Ceryle:'Liber homo es?'


68

Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naeuia Rufo.
     Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
     Naeuia; si non sit Naeuia, mutus erit.
Scriberet hesterna patri cum luce salutem,
     'Naeuia lux' inquit 'Naeuia lumen, haue.'
Haec legit et ridet demisso Naeuia uultu.
     Naeuia non una est: quid, uir inepte, furis?


69

Coepit, Maxime, Pana qui solebat,
nunc ostendere Canium Tarentos.


70

Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
     ad Proculi nitidos, officiose, lares.
Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
     transibis Vestae uirgineamque domum;
inde sacro ueneranda petes Palatia cliuo,
     plurima qua summi fulget imago ducis.
Nec te detineat miri radiata colossi
     quae Rhodium moles uincere gaudet opus.
Flecte uias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
     et Cybeles picto stat Corybante tholus.
Protinus a laeua clari tibi fronte Penates
     atriaque excelsae sunt adeunda domus.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
     nulla magis toto ianua poste patet,
nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
     Si dicet 'Quare non tamen ipse uenit?',
sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
     ista, salutator scribere non potuit'.


71

Laeuia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
     quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
     et quia nulla uenit, tu mihi, Somne, ueni.


72

Nostris uersibus esse te poetam,
Fidentine, putas cupisque credi?
Sic dentata sibi uidetur Aegle
emptis ossibus Indicoque cornu;
sic quae nigrior est cadente moro,
cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es,
caluus cum fueris, eris comatus.


73

Nullus in urbe fuit tota qui tangere uellet
     uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
     turba fututorum est: ingeniosus homo es.


74

Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
     Ecce uir est: numquid, Paula, negare potes?


75

Dimidium donare Lino quam credere totum
     qui mauolt, mauolt perdere dimidium.


76

O mihi curarum pretium non uile mearum,
     Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantusque chorosque sororum;
     aes dabit ex istis nulla puella tibi.
Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Mineruae;
     haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
     inclinat uarias pondere nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
     nil habet et magnum, sed perinane sophos.
Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
     Romanum propius diuitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
     et steriles cathedras basia sola crepant.


77

Pulchre ualet Charinus et tamen pallet.
Parce bibit Charinus et tamen pallet.
Bene concoquit Charinus et tamen pallet.
Sole utitur Charinus et tamen pallet.
Tingit cutem Charinus et tamen pallet.
Cunnum Charinus lingit et tamen pallet.


78

Indignas premeret pestis cum tabida fauces
     inque ipsos uultus serperet atra lues,
siccis ipse genis flentes hortatus amicos
     decreuit Stygios Festus adire lacus.
Nec tamen obscuro pia polluit ora ueneno
     aut torsit lenta tristia fata fame,
sanctam Romana uitam sed morte peregit
     dimisitque animam nobiliore rogo.
Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
     fama potest: huius Caesar amicus erat.


79

Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
     est, non est quod agas, Attale, semper agis.
Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
     Attale, ne quod agas desit, agas animam.


80

Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est.
     Occidit puto te, Cane, quod una fuit.


81

A seruo scis te genitum blandeque fateris,
     cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.


82

Haec quae puluere dissipata multo
longas porticus explicat ruinas,
en quanto iacet absoluta casu!
Tectis nam modo Regulus sub illis
gestatus fuerat recesseratque,
uicta est pondere cum suo repente,
et, postquam domino nihil timebat,
securo ruit incruenta damno.
Tantae, Regule, post metum querelae
quis curam neget esse te deorum,
propter quem fuit innocens ruina?


83

Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
     non miror, merdas si libet esse cani.


84

Vxorem habendam non putat Quirinalis,
cum uelit habere filios, et inuenit
quo possit istud more: futuit ancillas
domumque et agros implet equitibus uernis.
Pater familiae uerus est Quirinalis.


85

Venderet excultos colles cum praeco facetus
     atque suburbani iugera pulchra soli,
'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
     uendere: nil debet, fenerat immo magis.'
'Quae ratio est igitur?' 'Seruos ibi perdidit omnes
     et pecus et fructus; non amat inde locum.'
Quis faceret pretium nisi qui sua perdere uellet
     omnia? Sic Mario noxius haeret ager.


86

Vicinus meus est manuque tangi
de nostris Nouius potest fenestris.
Quis non inuideat mihi putetque
horis omnibus esse me beatum,
iuncto cui liceat frui sodale?
Tam longe est mihi quam Terentianus,
qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non conuiuere, nec uidere saltem,
non audire licet, nec urbe tota
quisquam est tam prope tam proculque nobis.
Migrandum est mihi longius uel illi.
Vicinus Nouio uel inquilinus
sit, si quis Nouium uidere non uolt.


87

Ne grauis hesterno fragres, Fescennia, uino,
     pastillos Cosmi luxuriosa uoras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
     extremo ructus cum redit a barathro.
Quid quod olet grauius mixtum diapasmate uirus
     atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
     iam tollas et sis ebria simpliciter.


88

Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
     Labicana leui caespite uelat humus,
accipe non Pario nutantia pondera saxo,
     quae cineri uanus dat ruitura labor,
sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
     quaeque uirent lacrimis roscida prata meis
accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
     hic tibi perpetuo tempore uiuet honor.
Cum mihi supremos Lachesis perneuerit annos,
     non aliter cineres mando iacere meos.


89

Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
garrire et illud teste quod licet turba.
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.


90

Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, uidebam
     quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
omne sed officium circa te semper obibat
     turba tui sexus, non adeunte uiro,
esse uidebaris, fateor, Lucretia nobis:
     at tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos
     mentiturque uirum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
     hic ubi uir non est, ut sit adulterium.


91

Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
     Carpere uel noli nostra uel ede tua.


92

Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
     tangi se digito, Mamuriane, tuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
     si dest nil aliud, Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
     nec curtus Chiones Antiopesue calix,
cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
     dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
pasceris et nigrae solo nidore culinae
     et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
non culum, neque enim est culus, qui non cacat olim,
     sed fodiam digito qui superest oculum;
nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
     Denique pedica, Mamuriane, satur.


93

Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
     qui prior Elysias gaudet adisse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili:
     plus tamen est, titulo quod breuiore legis:
'Iunctus uterque sacro laudatae foedere uitae,
     famaque quod raro nouit, amicus erat.'


94

Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
Iam cantas bene: basianda non es.


95

Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
     non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.


96

Si non molestum est teque non piget, scazon,
nostro rogamus pauca uerba Materno
dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
et baeticatus atque leucophaeatus,
qui coccinatos non putat uiros esse
amethystinasque mulierum uocat uestes,
natiua laudet, habeat et licet semper
fuscos colores, galbinos habet mores.
Rogabit unde suspicer uirum mollem.
Vna lauamur: aspicit nihil sursum,
sed spectat oculis deuorantibus draucos
nec otiosis mentulas uidet labris.
Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.


97

Cum clamat omnes, loqueris tunc, Naeuole, tantum,
     et te patronum causidicumque putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
     Ecce, tacent omnes: Naeuole, dic aliquid.


98

Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
     Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.


99

Non plenum modo uicies habebas,
sed tam prodigus atque liberalis
et tam lautus eras, Calene, ut omnes
optarent tibi centies amici.
Audit uota deus precesque nostras
atque intra, puto, septimas Kalendas
mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic quasi non foret relictum,
sed raptum tibi centies, abisti
in tantam miser esuritionem,
ut conuiuia sumptusiora,
toto quae semel apparas in anno,
nigrae sordibus explices monetae,
et septem ueteres tui sodales
constemus tibi plumbea selibra.
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi milies, Calene.
Hoc si contigerit, fame peribis.


100

Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
     dici et mammarum maxima mamma potest.


101

Illa manus quondam studiorum fida meorum
     et felix domino notaque Caesaribus,
destituit primos uiridis Demetrius annos:
     quarta tribus lustris addita messis erat.
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
     ureret implicitum cum scelerata lues,
cauimus et domini ius omne remisimus aegro:
     munere dignus erat conualuisse meo.
Sensit deficiens sua praemia meque patronum
dixit ad infernas liber iturus aquas.


102

Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
blanditus, puto, pictor est Mineruae.


103

'Si dederint superi decies mihi milia centum'
     dicebas nondum, Scaeuola, iustus eques,
'qualiter o uiuam, quam large quamque beate!'
     Riserunt faciles et tribuere dei.
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
     calceus est sarta terque quaterque cute:
deque decem plures semper seruantur oliuae,
     explicat et cenas unica mensa duas,
et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
     asse cicer tepidum constat et asse Venus.
In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
     aut uiue aut decies, Scaeuola, redde deis.


104

Picto quod iuga delicata collo
pardus sustinet inprobaeque tigres
indulgent patientiam flagello,
mordent aurea quod lupata cerui,
quod frenis Libyci domantur ursi
et, quantum Calydon tulisse fertur,
paret purpureis aper capistris,
turpes esseda quod trahunt uisontes
et molles dare iussa quod choreas
nigro belua non negat magistro:
quis spectacula non putet deorum?
Haec transit tamen, ut minora, quisquis
uenatus humiles uidet leonum,
quos uelox leporum timor fatigat.
Dimittunt, repetunt, amantque captos,
et securior est in ore praeda,
laxos cui dare peruiosque rictus
gaudent et timidos tenere dentes,
mollem frangere dum pudet rapinam,
cum modo uenerint iuuencis.stratis
Haec clementia non paratur arte,
sed norunt cui seruiant leones.


105

In Nomentanis, Ouidi, quod nascitur aruis,
     accepit quotiens tempora longa, merum
exuit annosa mores nomenque senecta:
     et quidquid uoluit, testa uocatur anus.


106

Interponis aquam subinde, Rufe,
et si cogeris a sodale, raram
diluti bibis unciam Falerni.
Numquid pollicita est tibi beatam
noctem Naeuia sobriasque mauis
certae nequitias fututionis?
Suspiras, retices, gemis: negauit.
Crebros ergo licet bibas trientes
et durum iugules mero dolorem.
Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.


107

Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,
     'scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
     Maecenas Flacco Vergilioque suo:
condere uicturas temptem per saecula curas
     et nomen flammis eripuisse meum.
In steriles nolunt campos iuga ferre iuuenci:
     pingue solum lassat, sed iuuat ipse labor.


108

Est tibi — sitque precor multos crescatque per annos —
     pulchra quidem, uerum Transtiberina domus:
at mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
     factus in hac ego sum iam regione senex.
Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:
     est tanti, uel si longius illa foret.
Sed tibi non multum est unum si praesto togatum:
     multum est, hunc unum si mihi, Galle, nego.
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
     mane tibi pro me dicet hauere liber.


109

Issa est passere nequior Catulli,
Issa est purior osculo columbae,
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est carior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
ut suspiria nulla sentiantur;
et desiderio coacta uentris
gutta pallia non fefellit ulla,
sed blando pede suscitat toroque
deponi monet et rogat leuari.
Castae tantus inest pudor catellae,
ignorat Venerem; nec inuenimus
dignum tam tenera uirum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
picta Publius exprimit tabella,
in qua tam similem uidebis Issam,
ut sit tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone cum tabella:
aut utramque putabis esse ueram,
aut utramque putabis esse pictam.


110

Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.
     Ipse nihil scribis: tu breuiora facis.


111

Cum tibi sit sophia par fama et cura deorum,
     ingenio pietas nec minor ipsa tuo:
ignorat meritis dare munera, qui tibi librum
     et qui mitatur, Regule, tura dari.


112

Cum te non nossem, dominum regemque uocabam;
     nunc bene te noui: iam mihi Priscus eris.


113

Quaecumque lusi iuuenis et puer quodam
apinasque nostras, quas nec ipse iam noui,
male conlocare si bonas uoles horas
et inuidebis otio tuo, lector,
a Valeriano Pollio petes Quinto,
per quem perire non licet meis nugis.


114

Hos tibi uicinos, Faustine, Telesphorus hortos
     Faenius et breue rus udaque prata tenet.
Condidit hic natae cineres nomenque sacrauit
     quod legis Antullae, dignior ipse legi.
Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras:
     quod quia non licuit, uiuat, ut ossa colat.


115

Quaedam me cupit,— inuide, Procille!—
loto candidior puella cycno,
argento, niue, lilio, ligustro:
sed quandam uolo nocte nigriorem,
formica, pice, graculo, cicada.
Iam suspendia saeua cogitabas:
si noui bene te, Procille, uiues.


116

Hoc nemus aeterno cinerum sacrauit honori
     Faenius et culti iugera pulchra soli.
Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulcro,
     hoc erit Antullae mixtus uterque parens.
Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum:
     perpetuo dominis seruiet iste suis.


117

Occurris quotiens, Luperce, nobis,
'Vis mittam puerum' subinde dicis,
'cui tradas epigrammaton libellum,
lectum quem tibi protinus remittam?'
Non est quod puerum, Luperce, uexes.
Longum est, si uelit ad Pirum uenire,
et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris propius petas licebit.
Argi nempe soles subire Letum:
contra Caesaris est forum taberna
scriptis postibus hinc et inde totis,
omnis ut cito perlegas poetas:
illinc me pete. +Nec+ roges Atrectum —
hoc nomen dominus gerit tabernae —;
de primo dabit alteroue nido
rasum pumice purpuraque cultum
denaris tibi quinque Martialem.
'Tanti non es' ais? Sapis, Luperce.


118

Cui legisse satis non est epigrammata centum,
     nil illi satis est, Caediciane, mali.

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER II


Valerius Martialis Deciano suo sal.

1. 'Quid nobis' inquis 'cum epistola? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis uersibus dicere? 2. Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina uisum est, epistolam faciunt. 3. Noli ergo, si tibi uidetur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. 4. Denique uideris an te delectet contra retiarium ferula. 5. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' 6. Puto me hercules, Deciane, uerum dicis. 7. Quid si scias cum qua et quam longa epistola negotium fueris habiturus? 8. Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi peruenient.


1
Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
     sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
     Hoc primum est, breuior quod mihi charta perit;
5
deinde, quod haec una peragit librarius hora,
     nec tantum nugis seruiet ille meis;
tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
     sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conuiua leget mixto quincunce, sed ante
10
     incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus breuitate uideris?
     Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
2
Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
     Scipio quod uictor quodque Metellus habet;
nobilius domito tribuit Germania Rheno,
     et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
5
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos:
     quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.

3
Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur:
     debet enim, si quis soluere, Sexte, potest.
4
O quam blandus es, Ammiane, matri!
quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te uocat et soror uocatur.
Cur uos nomina nequiora tangunt?
5
Quare non iuuat hoc quod estis esse?
Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
matrem, quae cupit esse se sororem,
nec matrem iuuat esse nec sororem.
5
Ne ualeam, si non totis, Deciane, diebus
     et tecum totis noctibus esse uelim.
Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
     quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
5
Saepe domi non es; cum sis quoque, saepe negaris:
     uel tantum causis uel tibi saepe uacas.
Te tamen ut uideam, duo milia non piget ire;
     ut te non uideam, quattuor ire piget.
6
I nunc, edere me iube libellos.
Lectis uix tibi paginis duabus
spectas eschatocollion, Seuere,
et longas trahis oscitationes.
5
Haec sunt, quae relegente me solebas
rapta exscribere, sed Vitellianis;
haec sunt, singula quae sinu ferebas
per conuiuia cuncta, per theatra;
haec sunt aut meliora si qua nescis.
10
Quid prodest mihi tam macer libellus,
nullo crassior ut sit umbilico,
si totus tibi triduo legatur?
Numquam deliciae supiniores.
Lassus tam cito deficis uiator,
15
et cum currere debeas Bouillas,
interiungere quaeris ad Camenas?
I nunc, edere me iube libellos.
7
Declamas belle, causas agis, Attice, belle;
     historias bellas, carmina bella facis;
componis belle mimos, epigrammata belle;
     bellus grammaticus, bellus es astrologus,
5
et belle cantas et saltas, Attice, belle;
     bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
     uis dicam quid sis? Magnus es ardalio.
8
Si qua uidebuntur chartis tibi, lector, in istis
     siue obscura nimis siue latina parum,
non meus est error: nocuit librarius illis
     dum properat uersus adnumerare tibi.
5
Quod si non illum sed me peccasse putabis,
     tunc ego te credam cordis habere nihil.
'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus!
     Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
9
Scripsi, rescripsit nil Naeuia, non dabit ergo.
     Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
10
Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
     laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
     Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.
11
Quod fronte Selium nubila uides, Rufe,
quod ambulator porticum terit seram,
lugubre quiddam quod tacet piger uoltus,
quod paene terram nasus indecens tangit,
5
quod dextra pectus pulsat et comam uellit:
non ille amici fata luget aut fratris,
uterque natus uiuit et precor uiuat,
salua est et uxor sarcinaeque seruique,
nihil colonus uilicusque decoxit.
10
Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.
12
Esse quid hoc dicam quod olent tua basia murram
     quodque tibi est numquam non alienus odor?
Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume,semper:
     Postume, non bene olet qui bene semper olet.
13
Et iudex petit et petit patronus:
soluas censeo, Sexte, creditori.
14
Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,
     cenandum quotiens iam uidet esse domi.
Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
     laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
5
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petundur,
     si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
     adsidet et cathedris, maesta iuuenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis,
10
     illinc Pompei dona nemusque duplex;
nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
     nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
nam thermis iterumque iterumque iterumque lauatur.
     Omnia cum fecit, sed renuente deo,
15
lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
     si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te perque tuam, uector lasciue, puellam,
     ad cenam Selium tu, rogo, taure, uoca.
15
Quod nulli calicem tuum propinas
humane facis, Horme, non superbe.
16
Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
     Si fuerit sanus, coccina quid facient?
quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
     ostendit stultas quid nisi morbus opes?
5
Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.
     Vis fieri sanus? stragula sume mea.
17
Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
cruenta pendent qua flagella tortorum
Argique Letum multus obsidet sutor:
sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
5
non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
18
Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
     tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
Mane salutatum uenio, tu diceris isse
     ante salutatum: iam sumus ergo pares.
5
Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
     tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
Esse sat est seruum, iam nolo uicarius esse.
     Qui rex est regem, Maxime, non habeat.
19
Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
     felicem cena, Zoile, deinde tua?
Debet Aricino conuiua recumbere cliuo,
     quem tua felicem, Zoile, cena facit.
20
Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
     Nam quod emas possis iure uocare tuum.
21
Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
     Dicis 'Vtrum mauis? elige.' Malo manum.
22
Quid mihi uobiscum est, o Phoebe nouemque sorores?
     ecce nocet uati Musa iocosa suo.
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
     basia, nunc labro coepit utroque dare.
23
Non dicam, licet usque me rogetis,
qui sit Postumus in meo libello,
non dicam: quid enim mihi necesse est
has offendere basiationes,
5
quae se tam bene uindicare possunt?
24
'Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
     squalidus haerebo pallidiorque reo:
si iubeat patria damnatum excedere terra,
     per freta, per scopulos exulis ibo comes.'
5
Dat tibi diuitias: ecquid sunt ista duorum?
     Das partem? Multum est? Candide, das aliquid?
Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
     adnuerit, felix, Candide, solus eris.
25
Das numquam, semper promittis, Galla, roganti:
     si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
26
Quod querulum spirat, quod acerbum Naeuia tussit,
     inque tuos mittit sputa subinde sinus,
iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
     Erras: blanditur Naeuia, non moritur.
27
Laudantem Selium cenae cum retia tendit
     accipe, siue legas siue patronus agas:
'Effecte! grauiter! cito! nequiter! euge! beate!'--
     'Hoc uolui! Facta est iam tibi cena, tace.'
28
Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
     dixerit et digitum porrigito medium.
Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
     calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
5
Ex istis nihil es fateor, Sextille: quid ergo es?
     Nescio, sed tu scis res superesse duas.
29
Rufe, uides illum subsellia prima terentem,
     cuius et hinc lucet sardonychata manus
quaeque Tyron totiens epotauere lacernae
     et toga non tactas uincere iussa niues,
5
cuius olet toto pinguis coma Marcelliano
     et splendent uolso bracchia trita pilo,
non hesterna sedet lunata lingula planta,
     coccina non laesum pingit aluta pedem,
et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
10
     Ignoras quid sit? Splenia tolle, leges.
30
Mutua uiginti sestertia forte rogabam,
     quae uel donanti non graue munus erat:
quippe rogabatur felixque uetusque sodalis
     et cuius laxas arca flagellat opes.
5
Is mihi 'Diues eris, si causas egeris' inquit.
     Quod peto da, Gai: non peto consilium.
31
Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
     Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
32
Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non uis,
     Pontice. Cum Licino est: hic quoque magnus homo est.
Vexat saepe meum Patrobas confinis agelllum:
     contra libertum Caesaris ire times.
5
Abnegat et retinet nostrum Laronia seruum:
     respondes 'Orba est, diues, anus, uidua.'
Non bene, crede mihi, seruo seruitur amico:
     sit liber, dominus qui uolet esse meus.
33
Cur non basio te, Philaeni? calua es.
Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
34
Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
     tres pateris natos, Galla, perire fame.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno
     quem nec casta potest iam decuisse Venus.
5
Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,
     o mater, qua nec Pontia deterior.
35
Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,
     in rhytio poteras, Phoebe, lauare pedes.
36
Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
     splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
nec mitratorum nec sit tibi barba reorum:
     nolo uirum nimium, Pannyche, nolo parum.
5
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis
     horrida, sed mens est, Pannyche, uolsa tibi.
37
Quidquid ponitur hinc et inde uerris,
mammas suminis imbricemque porci
communemque duobus attagenam,
mullum dimidium lupumque totum
5
muraenaeque latus femurque pulli
stillantemque alica sua palumbum.
Haec cum condita sunt madente mappa,
traduntur puero domum ferenda:
nos accumbimus otiosa turba.
10
Vllus si pudor est, repone cenam:
cras te, Caeciliane, non uocaui.
38
Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
     Hoc mihi reddit ager: te, Line, non uideo.
39
Coccina famosae donas et ianthina moechae:
     uis dare quae meruit munera? Mitte togam.
40
Vri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
     Noui hominis fraudes: esurit atque sitit.
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
     hamus et in mullum mittitur atque lupum.
5
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
     condantur parco fusca Falerna uitro.
omnes Tongilium medici iussere lauari:
     o stulti, febrem creditis esse? Gula est.
41
'Ride si sapis, o puella, ride'
Paelignus, puto, dixerat poeta:
sed non dixerat omnibus puellis.
Verum ut dixerit omnibus puellis,
5
non dixit tibi: tu puella non es,
et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
sed plane piceique buxeique.
Quare si speculo mihique credis,
debes non aliter timere risum,
10
quam uentum Spanius manumque Priscus,
quam cretata timet Fabulla nimbum,
cerussata timet Sabella solem.
Voltus indue tu magis seueros,
quam coniunx Priami nurusque maior;
15
mimos ridiculi Philistionis
et conuiuia nequiora uita
et quidquid lepida procacitate
laxat perspicuo labella risu.
Te maestae decet adsidere matri
20
lugentique uirum piumue fratrem,
et tantum tragicis uacare Musis.
At tu iudicium secuta nostrum
plora, si sapis, o puella, plora.
42
Zoile, quid solium subluto podice perdis?
     Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.
43
Koina philon haec sunt, haec sunt tua, Candide, koina,
     quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
te Lacedaemonio uelat toga lota Galaeso
     uel quam seposito de grege Parma dedit:
5
at me, quae passa est furias et cornua tauri,
     noluerit dici quam pila prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
     non uendes nummis coccina nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
10
     fulcitur testa fagina mensa mihi.
Inmodici tibi flaua tegunt chrysendeta mulli:
     concolor in nostra, cammare, lance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
     at mihi succurrit pro Ganymede manus.
15
Ex opibus tantis ueteri fidoque sodali
     das nihil et dicis, Candide, Koina philon?
44
Emi seu puerum togamue pexam
seu tres, ut puta, quattuorue libras,
Sextus protinus ille fenerator,
quem nostis ueterem meum sodalem,
5
ne quid forte petam timet cauetque,
et secum, sed ut audiam, susurrat:
'Septem milia debeo Secundo,
Phoebo quattuor, undecim Phileto,
et quadrans mihi nullus est in arca.'
10
O grande ingenium mei sodalis!
Durum est, Sexte, negare, cum rogaris:
quanto durius, antequam rogeris!
45
Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.
     Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.
46
Florida per uarios ut pingitur Hybla colores,
     cum breue Sicaniae uer populantur apes,
sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
     sic micat innumeris arcula synthesibus,
5
+atque unam+ uestire tribum tua candida possunt,
     Apula non uno quae grege terra tulit.
Tu spectas hiemem succincti lentus amici
     pro scelus! et lateris frigora trita tui.
Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus --
10
     quid renuis? -- non te, Naeuole, sed tineas?
47
Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
     leuior o conchis, Galle, Cytheriacis.
Confidis natibus? Non est pedico maritus;
     quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
48
Coponem laniumque balneumque,
tonsorem tabulamque calculosque
et paucos, sed ut eligam, libellos:
unum non nimium rudem sodalem
5
et grandem puerum diuque leuem
et caram puero meo puellam:
haec praesta mihi, Rufe, uel Butuntis,
et thermas tibi habe Neronianas.
49
Vxorem nolo Telesinam ducere: quare?
     Moecha est. Sed pueris dat Telesina: uolo.
50
Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas:
     qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
51
Vnus saepe tibi tota denarius arca
     cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
     sed si quis nimio pene superbus erit.
5
Infelix uenter spectat conuiuia culi,
     et semper miser hic esurit, ille uorat.
52
Nouit loturos Dasius numerare: poposcit
     mammosam Spatalen pro tribus; illa dedit.
53
Vis fieri liber? Mentiris, Maxime, non uis:
     sed fieri si uis, hac ratione potes.
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
     Veintana tuam si domat uua sitim,
5
si ridere potes miseri chrydendeta Cinnae,
     contentus nostra si potes esse toga,
si plebeia Venus gemino tibi uincitur asse,
     si tua non rectus tecta subire potes.
Haec tibi si uis est, si mentis tanta potestas,
10
     liberior Partho uiuere rege potes.
54
Quid de te, Line, suspicetur uxor
et qua parte uelit pudiciorem,
certis indiciis satis probauit,
custodem tibi quae dedit spadonem.
5
Nil nasutius hac maligniusque.
55
Vis te, Sexte, coli: uolebam amare.
Parendum est tibi: quod iubes, coleris;
sed si te colo, Sexte, non amabo.
56
Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit
     inmodicae foedo crimine auaritiae.
Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
     accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.
57
Hic quem uidetis gressibus uagis lentum,
amethystinatus media qui secat Saepta,
quem non lacernis Publius meus uincit,
non ipse Cordus alpha paenulatorum,
5
quem grex togatus sequitur et capillatus
recensque sella linteisque lorisque,
oppignerauit modo modo ad Cladi mensam
uix octo nummis anulum, unde cenaret.
58
Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
     Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
59
Mica uocor: quid sim cernis, cenatio parua:
     ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
Frange toros, pete uina, rosas cape, tinguere nardo:
     ipse iubet mortis te meminisse deus.
60
Vxorem armati futuis, Puer Hylle, tribuni,
     supplicium tantum dum puerile times.
Vae tibi! dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
     'Non licet hoc'. Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
61
Cum tibi uernarent dubia lanugine malae,
     lambebat medios improba lingua uiros.
Postquam triste caput fastidia uispillonum
     et miseri meruit taedia carnificis,
5
uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
     adlatras nomen quod tibi cumque datur.
Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
     nam cum fellaret, purior illa fuit.
62
Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia uellis,
     quod cincta est breuibus mentula tonsa pilis,
hoc praestas, Labiene, tuae -- quis nescit? -- amicae.
     Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
63
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
     quae tulit e sacra Leda redempta uia.
Miliche, luxuria est si tanti diues amares.
     'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
64
Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
     et non decernis, Laure, quid esse uelis,
Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
     et fuerat serum iam tibi desinere.
5
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
     si quid habes animi, si quid in arte uales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia feruent,
     ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
10
     Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
65
Cur tristiorem cernimus Saleianum?
'An causa leuis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
O grande fati crimen! O grauem casum!
Illa, illa diues mortua est Secundilla,
5
centena decies quae tibi dedit dotis?
Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
66
Vnus de toto peccauerat orbe comarum
     anulus, incerta non bene fixus acu:
hoc facinus Lalage speculo, quo uiderat, ulta est,
     et cecidit saeuis icta Plecusa comis.
5
Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,
     tangat et insanum mulla puella caput.
Hoc salamandra notet uel saeua nouacula nudet,
     ut digan speculo fiat imago tua.
67
Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
     protinus et prima est haec tua uox 'Quid agis?'
Hoc, si me decies una conueneris hora,
     dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
68
Quod te nomine iam tuo saluto,
quem regem et dominum prius uocabam,
ne me dixeris esse contumacem:
totis pillea sarcinis redemi.
5
Reges et dominos habere debet
qui se non habet atque concupiscit
quod reges dominique concupiscunt.
Seruom si potes, Ole, non habere,
et regem potes, Ole, non habere.
69
Inuitum cenare foris te, Classice, dicis:
     si non mentiris, Classice, dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
     cum cenaret, erat tristior ille, domi.
5
Si tamen inuitus uadis, cur, Classice, uadis?
     'Cogor' ais: uerum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam:
     grandia uerba ubi sunt? Si uir es, ecce, nega.
70
Non uis in solio prius lauari
quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
undis ne fouearis irrumatis?
Primus te licet abluas: necesse est
5
ante hic mentula quam caput lauetur.
71
Candidius nihil est te, Caeciliane. Notaui,
     si quando ex nostris disticha pauca lego,
protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
     Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
5
ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
     malo tamen recites, Caeciliane, tua.
72
Hesterna factum narratur, Postume, cena
     quod nollem -- quis enim talia facta probet? --
os tibi percisum quanto non ipse Latinus
     uilia Panniculi percuti ora sono:
5
quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
     Caecilium tota rumor in urbe sonat.
Esse negas factum: uis hoc me credere? credo.
     Quid quod habet testes, Postume, Caecilius?
73
Quid faciat uolt scire Lyris. Quid? Sobria fellat.
74
Cinctum togatis post et ante Saufeium,
quanta reduci Regulus solet turba,
ad alta tonsum templa cum reum misit,
Materne, cernis? Inuidere nolito:
5
comitatus iste sit precor tuus numquam.
Hos illi amicos et greges togatorum
Fuficulenus praestat et Fauentinus.
75
Verbera securi solitus leo ferre magistri
     insertamque pati blandus in ora manum
dedidicit pacem subito feritate reuersa,
     quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
5
Nam duo de tenera puerilia corpora turba,
     sanguineam rastris quae renouabat humum,
saeuos et infelix furiali dente peremit:
     Martia non uidit maius harena nefas.
Exclamare libet: 'Crudelis, perfide, praedo,
10
     a nostra pueris parcere disce lupa!'
76
Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
     cui nihil ipse dabas: hic tibi uerba dedit?
77
Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
     utilis unguendis axibus esse potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
     et puerum Bruti dixeris esse breuem.
5
Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
     saepe duplex unum pagina tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis,
     sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
78
Aestiuo serues ubi piscem tempore, quaeris?
     In thermis serua, Caeciliane, tuis.
79
Inuitas tunc me cum scis, Nasica, uocasse.
     Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
80
Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
     Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
81
Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
     cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
82
Abscisa seruom quid figis, Pontice, lingua?
     Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
83
Foedasti miserum, marite, moechum,
et se, qui fuerant prius, requirunt
trunci naribus auribusque uoltus.
Credis te satis esse uindicatum?
5
Erras: iste potest et irrumare.
84
Mollis erat facilisque uiris Poeantius heros:
     uolnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
     abs hoc occisus, Rufe, uidetur Eryx.
85
Vimine clausa leui niueae custodia coctae,
     hoc tibi Saturni tempore munus erit.
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri
     si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
86
Quod nec carmine glorior supino
nec retro lego Sotaden cinaedum,
nusquam Graecula quod recantat echo
nec dictat mihi luculentus Attis
5
mollem debilitate galliambon,
non sum, Classice, tam malus poeta.
Quid si per gracilis uias petauri
inuitum iubeas subire Ladan?
Turpe est difficiles habere nugas
10
et stultus labor est ineptiarum.
Scribat carmina circulis Palaemon,
me raris iuuat auribus placere.
87
Dicis amore tui bellas ardere puellas,
     qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.
88
Nil recitas et uis, Mamerce, poeta uideri:
     quidquid uis esto, dummodo nil recites.
89
Quod nimio gaudes noctem producere uino
     ignosco: uitium, Gaure, Catonis habes.
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo
     laudari debes: hoc Ciceronis habes.
5
Quod uomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici.
     Quod fellas, uitium dic mihi cuius habes?
90
Quintiliane,uagae moderator summe iuuentae,
     gloria Romanae, Quintiliane, togae,
uiuere quod propero pauper nec inutilis annis,
     da ueniam: properat uiuere nemo satis.
5
Differat hoc patrios optat qui uincere census
     atriaque inmocicis artat imaginibus:
me focus et nigros non indignantia fumos
     tecta iuuant et fons uiuus et herba rudis.
Sit mihi uerna satur, sit non doctissima coniunx,
10
     sit nox cum somno, sit sine lite dies.
91
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
     sospite quo magnos credimus esse deos,
si festinatis totiens tibi lecta libellis
     detinuere oculos carmina nostra tuos,
5
quod fortuna uetat fieri permitte uideri,
     natorum genitor credar ut esse trium.
Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
     haec fuerint nobis praemia, si placui.
92
     Natorum mihi ius trium roganti
     Musarum pretium dedit mearum
     solus qui poterat. Valebis, uxor:
     non debet domini perire munus.
93
'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
     Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
Tu tamen hunc fieri si mauis, Regule, primum,
     unum de titulo tollere iota potes.

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER III


1
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
     Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
     illa uel haec mea sunt, quae meliora putas.
5
Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
     debet enim Gallum uincere uerna liber.

2
Cuius uis fieri, libelle, munus?
Festina tibi uindicem parare,
ne nigram cito raptus in culinam
cordylas madida tegas papyro
5
uel turis piperisue sis cucullus.
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
et frontis gemino decens honore
pictis luxurieris umbilicis,
10
et te purpura delicata uelet,
et cocco rubeat superbus index.
illo uindice nec Probum timeto.

3
Formonsam faciem nigro medicamine celas,
     sed non formonso corpore laedis aquas.
Ipsam crede deam uerbis tibi dicere nostris:
     "Aut aperi faciem, aut tu tunicata laua."

4
Romam uade, liber: si, ueneris unde, requiret,
     Aemiliae dices de regione uiae;
si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
     Corneli referas me licet esse Foro.
5
Cur absim, quaeret; breuiter tu multa fatere:
     "Non poterat uanae taedia ferre togae."
"Quando uenit?" dicet; tu respondeto: "Poeta
     exierat: ueniet, cum citharoedus erit."

5
Vis commendari sine me cursurus in urbem,
     parue liber, multis? An satis unus erit?
Vnus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
     Iulius, adsiduum nomen in ore meo.
5
Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
     quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
     excipiet, tu uel puluerulentus eas.
Hos tu seu pariter siue hanc illumue priorem
10
     uideris, hoc dices "Marcus hauere iubet",
et satis est. Alios commendet epistola: peccat
     qui commendandum se putat esse suis.

6
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
     Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
Imputat aetherios ortus haec prima parenti,
     libat florentes haec tibi prima genas.
5
Magna licet dederit iucundae munera uitae,
     plus numquam patri praestitit ille dies.

7
Centum miselli iam ualete quadrantes,
anteambulonis congiarium lassi,
quos diuidebat balneator elixus.
Quid cogitatis, o fames amicorum?
5
Regis superbi sportulae recesserunt.
"Nihil stropharum est: iam salarium dandum est."

8
"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."
     Vnum oculum Thais non habet, ille duos.

9
Versiculos in me narratur scribere Cinna:
     Non scribit, cuius carmina nemo legit.

10
Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
     menstrua perque omnis praestitit illa dies,
luxuriam premeret cum crastina semper egestas
     et uitiis essent danda diurna tuis.
5
Idem te moriens heredem ex asse reliquit:
     exheredauit te, Philomuse, pater.

11
Si tua Thais nec lusca est, Quinte, puella,
     cur in te factum distichon esse putas? ‹
Sed simile est aliquid. ‹ Pro Laide Thaida dixi?
     Dic mihi, quid simile est Thais et Hermione?
5
Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
     si non uolt Quintus, Thaida Sextus amet.

12
Vnguentum, fateor, bonum dedisti
conuiuis here, sed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
qui non cenat et unguitur, Fabulle,
5
hic uere mihi mortuus uidetur.

13
Dum non uis pisces, dum non uis carpere pullos
     et plus quam putri, Naeuia, parcis apro,
accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
     attulerit. Numquam sic ego crudus ero.

14
Romam petebat esuritor Tuccius
     profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
     a ponte rediit Muluio

15
Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
     "Cum sit tam pauper, quomodo?"Caecus amat.

16
Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
     quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
     ut uelles corio ludere, Cerdo, tuo.
5
Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
     nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.

17
Circumlata diu mensis scribilita secundis
     urebat nimio saeua calore manus;
sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
     sufflauit buccis terque quaterque suis.
5
Illa quidem tepuit digitosque admittere uisa est,
     sed nemo potuit tangere: merda fuit.

18
Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces:
     cum te excusaris, Maxime, quid recitas?

19
Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
     exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
     pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum:
5
uipera sed caeco scelerata latebat in aere
     uiuebatque anima dereriore fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto
     dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!

20
Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
utrumque chartis tradit ille uicturis
legenda temporum acta Claudianorum,
an quae Neroni falsus adstruit scriptor?
5
An aemulatur inprobi iocos Phaedri?
Lasciuus elegis an seuerus herois?
An in cothurnis horridus Sophocleis?
An otiosus in schola poetarum
lepore tinctos Attico sales narrat?
10
Hinc si recessit, porticum terit templi
an spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
inter tepentes post meridiem buxos
sedet ambulatue liber acribus curis?
15
Titine thermis an lauatur Agrippae
an inpudici balneo Tigillini?
an rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
an aestuantis iam profectus ad Baias
20
piger Lucrino nauculatur in stagno?
"Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet."

21
Proscriptum famulus seruauit fronte notatus:
     non fuit haec domini uita, sed inuidia.

22
Dederas, Apici, bis trecenties uentri,
sed adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc tu grauatus ut famem et sitim ferre,
summa uenenum potione perduxti.
5
Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.

23
Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
     cur non mensa tibi ponitur a pedibus?

24
Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
     hircus, Bacche, tuis uictima grata focis;
quem Tuscus mactare deo cum uellet aruspex,
     dixerat agresti forte rudique uiro
5
ut cito testiculos et acuta falce secaret,
     taeter ut inmundae carnis abiret odor.
Ipse super uirides aras luctantia pronus
     dum resecat cultro colla premitque manu,
ingens iratis apparuit hirnea sacris.
10
     Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
     talibus et fibris numina prisca coli.
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus aruspex,
     dum iugulas hircum, factus es ipse caper.

25
Si temperari balneum cupis feruens,
Faustine, quod uix Iulianus intraret,
roga lauetur rhetorem Sabineium:
Neronianas is refrigerat thermas.

26
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
     aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
     et cor solus habes, solus et ingenium.
5
Omnia solus habes ‹ nec me puta uelle negare ‹
     uxorem sed habes, Candide, cum populo.

27
Numquam me reuocas, uenias cum saepe uocatus:
     ignosco, nullum si modo, Galle, uocas.
Inuitas alios: uitium est utriusque. "Quod?" inquis.
     Et mihi cor non est et tibi, Galle, pudor.

28
Auriculam Mario grauiter miraris olere.
     Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.

29
Has cum gemina compede dedicat catenas,
     Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.

30
Sportula nulla datur; gratis conuiua recumbis:
     dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
Vnde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
     unde datur quadrans? unde uir es Chiones?
5
Cum ratione licet dicas te uiuere summa,
     quod uiuis, nulla cum ratione facis.

31
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi,
     urbanique tenent praedia multa lares,
et seruit dominae numerosus debitor arcae,
     sustentatque tuas aurea massa dapes.
5
Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
     plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.

32
An possim uetulam quaeris, Matrinia: possum
     et uetulam, sed tu mortua, non uetula es:
possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
     nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.

33
Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
     libertina mihi proxuma condicio est.
Extremo est ancilla loco: sed uincet utramque,
     si facie nobis haec erit ingenua.

34
Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
     Frigida es et nigra es: non es et es Chione.

35
Artis Phidiacae toreuma clarum
pisces aspicis: adde aquam, natabunt.

36
Quod nouus et nuper factus tibi praestat amicus,
     hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
horridus ut primo semper te mane salutem
     per mediumque trahat me tua sella lutum,
5
lassus ut in thermas decuma uel serius hora
     te sequar Agrippae, cum lauer ipse Titi.
Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
     ut sim tiro tuae semper amicitiae?
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
10
     ut nondum credas me meruisse rudem?

37
Irasci tantum felices nostis amici.
     Non belle facitis, sed iuuat hoc: facite.

38
Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam,
     Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.
"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
     atque erit in triplici par mihi nemo foro."
5
Egit Atestinus causas et Ciuis ‹ utrumque
     noras ‹; sed neutri pensio tota fuit.
"Si nihil hinc ueniet, pangentur carmina nobis:
     audieris, dices esse Maronis opus."
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
10
     sunt tibi, Nasones Vergiliosque uides.
"Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista
     res aluit; pallet cetera turba fame.
"Quid faciam? suade: nam certum est uiuere Romae."
     Si bonus es, casu uiuere, Sexte, potes.

39
Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
     lusca Lycoris amat. Quam bene lusca uidet!

40
Inserta phialae Mentoris manu ducta
lacerta uiuit et timetur argentum.

41
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
     ex opibus tantis, quas grauis arca premit,
esse tibi magnus, Telesine, uideris amicus.
     Tu magnus, quod das? Immo ego, quod recipis.

42
Lomento rugas uteri quod condere temptas,
     Polla, tibi uentrem, non mihi labra linis.
Simpliciter pateat uitium fortasse pusillum:
     quod tegitur, maius creditur esse malum.

43
Mentiris iuuenem tinctis, Laetine, capillis,
     tam subito coruus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
     personam capiti detrahet illa tuo.

44
Occurrit tibi nemo quod libenter
quod, quacumque uenis, fuga est et ingens
circa te, Ligurine, solitudo,
quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
5
Hoc ualde uitium periculosum est.
Non tigris catulis citata raptis,
non dipsas medio perusta sole,
nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
10
Et stanti legis et legis sedenti,
currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
15
Ad cenam uenio: fugas edentem.
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, uidere?
Vir iustus, probus, innocens timeris.

45
Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
     ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
     sed nihil omnino te recitante placet.
5
Nolo mihi ponas rhombos mullumue bilibrem
     nec uolo boletos, ostrea nolo: tace.

46
Exigis a nobis operam sine fine togatam
     non eo, libertum sed tibi mitto meum.
"Non est"inquis "idem."Multo plus esse probabo:
     uix ego lecticam subsequar, ille feret.
5
In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
     inualidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraueris, ipse tacebo:
     at tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet conuicia uoce:
10
     esse pudor uetuit fortia uerba mihi.
"Ergo nihil nobis"inquis "praestabis amicus?"
     Quidquid libertus, Candide, non poterit.

47
Capena grandi porta qua pluit gutta
Phrygiumque Matris Almo qua lauat ferrum,
Horatiorum qua uiret sacer campus
qua pusilli feruet Herculis fanum,
5
Faustine, plena Bassus ibat in reda,
omnis beati copias trahens ruris.
Illic uideres frutice nobili caules
et utrumque porrum sessilesque lactucas
pigroque uentri non inutiles betas;
10
illic coronam pinguibus grauem turdis
leporemque laesum Gallici canis dente
nondumque uicta lacteum faba porcum;
nec feriatus ibat ante carrucam,
sed tuta faeno cursor oua portabat.
15
Vrbem petebat Bassus? Immo rus ibat.

48
Pauperis extruxit cellam, sed uendidit Olus
     praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.

49
Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
     olfacere haec malo pocula quam bibere.

50
Haec tibi, non alia, est ad cenam causa uocandi,
     uersiculos recites ut, Ligurine, tuos.
Deposui soleas, adfertur protinus ingens
     inter lactucas oxygarumque liber:
5
alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
     tertius est, nec adhuc mensa secunda uenit:
et quartum recitas et quintum denique librum.
     Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
Quod si non scombris scelerata poemata donas,
10
     cenabis solus iam, Ligurine, domi.

51
Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
     dicere, Galla, soles "Nuda placebo magis",
et semper uitas communia balnea nobis.
     Numquid, Galla, times ne tibi non placeam?

52
Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
     abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse uideri
     incendisse tuam, Tongiliane, domum?

53
Et uoltu poteram tuo carere
et collo manibusque cruribusque
et mammis natibusque clunibusque,
et, ne singula persequi laborem,
5
tota te poteram, Chloe, carere.

54
Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
     multo simplicius, Galla, negare potes.

55
Quod, quacumque uenis, Cosmum migrare putamus
     et fluere excusso cinnama fusa uitro,
nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
     Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.

56
Sit cisterna mihi quam uinea malo Rauennae,
     cum possim multo uendere pluris aquam.

57
Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:
     cum peterem mixtum, uendidit ille merum.

58
Baiana nostri uilla, Basse, Faustini
non otiosis ordinata myrtetis
uiduaque platano tonsilique buxeto
ingrata lati spatia detinet campi,
5
sed rure uero barbaroque laetatur.
Hic farta premitur angulo Ceres omni
et multa fragrat testa senibus autumnis;
hic post Nouembres imminente iam bruma
seras putator horridus refert uuas.
10
Truces in alta ualle mugiunt tauri
uitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
Vagatur omnis turba sordidae chortis,
argutus anser gemmeique pauones
nomenque debet quae rubentibus pinnis
15
et picta perdix Numidicaeque guttatae
et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
sonantque turres plausibus columbarum,
gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
20
Auidi secuntur uilicae sinum porci
matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum uernae
et larga festos lucet ad lares silua.
Non segnis albo pallet otio caupo,
25
nec perdit oleum lubricus palaestrita,
sed tendit auidis rete subdolum turdis
tremulaue captum linea trahit piscem
aut inpeditam cassibus refert dammam.
Exercet hilares facilis hortus urbanus,
30
et paedagogo non iubente lasciui
parere gaudent uilico capillati,
et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec uenit inanis rusticus salutator:
fert ille ceris cana cum suis mella
35
metamque lactis Sassinate de silua;
somniculosos ille porrigit glires,
hic uagientem matris hispidae fetum,
alius coactos non amare capones;
et dona matrum uimine offerunt texto
40
grandes proborum uirgines colonorum.
Facto uocatur laetus opere uicinus;
nec auara seruat crastinas dapes mensa:
uescuntur omnes ebrioque non nouit
satur minister inuidere conuiuae.
45
At tu sub urbe possides famem mundam
et turre ab alta prospicis meras laurus,
furem Priapo non timente securus;
et uinitorem farre pascis urbano
pictamque portas otiosus ad uillam
50
holus, oua, pullos, poma, caseum, mustum.
Rus hoc uocari debet, an domus longe?

59
Sutor cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
     fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?

60
Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante,
     cur mihi non eadem quae tibi cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
     sugitur inciso mitulus ore mihi;
5
sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos;
     res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
     ponitur in cauea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?
10
     Sportula quod non est prosit: edamus idem.

61
Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
     si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.

62
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
     quod sub rege Numa condita uina bibis,
quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
     libra quod argenti milia quinque rapit,
5
aurea quod fundi pretio carruca paratur,
     quod pluris mula est quam domus empta tibi:
haec animo credis magno te, Quinte, parare?
     Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.

63
Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
     Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo?
"Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
     balsama qui semper, cinnama semper olet;
5
cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
     qui mouet in uarios bracchia uolsa modos;
inter femineas tota qui luce cathedras
     desidet atque aliqua semper in aure sonat;
qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
10
     pallia uicini qui refugit cubiti;
qui scit quam quis amet, qui per conuiuia currit,
     Hirpini ueteres qui bene nouit auos."
Quid narras? Hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
     Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.

64
Sirenas hilarem nauigantium poenam
blandasque mortes gaudiumque crudele,
quas nemo quondam deserebat auditas,
fallax Vlixes dicitur reliquisse.
5
Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
si fabulantem Canium reliquisset.

65
Quod spirat tenera malum mordente puella,
     quod de Corycio quae uenit aura croco;
uinea quod primis cum floret cana racemis,
     gramina quod redolent, quae modo carpsit ouis;
5
quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
     pallidus Eoo ture quod ignis olet;
gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre,
     quod madidas nardo passa corona comas:
hoc tua, saeue puer Diadumene, basia fragrant.
10
     Quid si tota dares illa sine inuidia?

66
Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
     abscidit uoltus ensis uterque sacros.
Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
     hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
5
Antoni tamen est peior quam causa Pothini:
     hic facinus domino praestitit, ille sibi.

67
Cessatis, pueri, nihilque nostis,
Vaterno Rasinaque pigriores,
quorum per uada tarda nauigantes
lentos tinguitis ad celeuma remos.
5
Iam prono Phaetonte sudat Aethon
exarsitque dies et hora lassos
interiungit equos meridiana:
at uos tam placidas uagi per undas
tuta luditis otium carina.
10
Non nautas puto uos, sed Argonautas.

68
Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
     Cui sint scripta rogas interiora? Mihi.
Gymnasium, thermas, stadium est hac parte: recede.
     Exuimur: nudos parce uidere uiros.
5
Hinc iam deposito post uina rosasque pudore,
     quid dicat nescit saucia Terpsichore:
schemate nec dubio, sed aperte nominat illam
     quam recipit sexto mense superba Venus,
custodem medio statuit quam uilicus horto,
10
     opposita spectat quam proba uirgo manu.
Si bene te noui, longum iam lassa libellum
     ponebas, totum nunc studiosa leges.

69
Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis
     inque tuis nulla est mentula carminibus,
admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
     at mea luxuria pagina nulla uacat.
5
Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae,
     haec senior, sed quem torquet amica, legat:
at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba
     a pueris debent uirginibusque legi.

70
Moechus es Aufidiae, qui uir, Scaeuine, fuisti;
     riualis fuerat qui tuus, ille uir est.
Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
     Numquid securus non potes arrigere?

71
Mentula cum doleat puero, tibi, Naeuole, culus,
     non sum diuinus, sed scio quid facias.

72
Vis futui nec uis mecum, Saufeia, lauari:
     nescio quod magnum suspicor esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae
     aut sulcos uteri prodere nuda times
5
aut infinito lacerum patet inguen hiatu
     aut aliquid cunni prominet ore tui.
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
     Si uerum est, uitium peius habes: fatua es.

73
Dormis cum pueris mutuniatis,
et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.
Quid uis me, rogo, Phoebe, suspicari?
Mollem credere te uirum uolebam,
5
sed rumor negat esse te cinaedum.

74
Psilothro faciem leuas et dropace caluam:
     numquid tonsorem, Gargiliane, times?
Quid facient ungues? Nam certe non potes illos
     resina Veneto nec resecare luto.
5
Desine, si pudor est, miseram traducere caluam:
     hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.

75
Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,
     luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
     inproba nec prosunt iam satureia tibi.
5
Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
     sic quoque non uiuit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam uel credere possit,
     quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?

76
Arrigis ad uetulas, fastidis, Basse, puellas,
     nec formonsa tibi, sed moritura placet.
Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
     Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!

77
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
     nec lepus est umquam nec tibi gratus aper;
nec te liba iuuant nec sectae quadra placentae,
     nec Libye mittit nec tibi Phasis aues:
5
capparin et putri cepas allece natantis
     et pulpam dubio de petasone uoras,
teque iuuant gerres et pelle melandrya cana;
     resinata bibis uina, Falerna fugis.
Nescio quod stomachi uitium secretius esse
10
     suspicor: ut quid enim, Baetice, saprophagis?

78
Minxisti currente semel, Pauline, carina.
     Meiere uis iterum? Iam Palinurus eris.

79
Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes:
     hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

80
De nullo quereris, nulli maledicis, Apici:
     rumor ait linguae te tamen esse malae.

81
Quid cum femineo tibi, Baetice galle, barathro?
     Haec debet medios lambere lingua uiros.
Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
     si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
5
Castrandum caput est: nam sis licet inguine gallus,
     sacra tamen Cybeles decipis: ore uir es.

82
Conuiua quisquis Zoili potest esse,
Summemmianas cenet inter uxores
curtaque Ledae sobrius bibat testa:
hoc esse leuius puriusque contendo.
5
Iacet occupato galbinatus in lecto
cubitisque trudit hinc et inde conuiuas
effultus ostro Sericisque puluillis.
Stat exoletus suggeritque ructanti
pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
10
et aestuanti tenue uentilat frigus
supina prasino concubina flabello,
fugatque muscas myrtea puer uirga.
Percurrit agili corpus arte tractatrix
manumque doctam spargit omnibus membris;
15
digiti crepantis signa nouit eunuchus
et delicatae sciscitator urinae
domini bibentis ebrium regit penem.
At ipse retro flexus ad pedum turbam
inter catellas anserum exta lambentis
20
partitur apri glandulas palaestritis
et concubino turturum natis donat;
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
uel cocta fumis musta Massilitanis,
Opimianum morionibus nectar
25
crystallinisque murrinisque propinat;
et Cosmianis ipse fusus ampullis
non erubescit murice aureo nobis
diuidere moechae pauperis capillare.
Septunce multo deinde perditus stertit:
30
non accubamus et silentium rhonchis
praestare iussi nutibus propinamus.
Hoc Malchionis patimur inprobi fastus,
nec uindicari, Rufe, possumus: fellat.

83
Vt faciam breuiora mones epigrammata, Corde.
     "Fac mihi quod Chione": non potui breuius.

84
Quid narrat tua moecha? Non puellam
dixi, Gongylion. Quid ergo? Linguam.

85
Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
     Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
Stulte, quid egisti? Nihil hic tibi perdidit uxor,
     cum sit salua tui mentula Deiphobi.

86
Ne legeres partem lasciui, casta, libelli,
     praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum, ‹
     non sunt haec mimis inprobiora, ‹ lege.

87
Narrat te rumor, Chione, numquam esse fututam
     atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lauaris:
     si pudor est, transfer subligar in faciem.

88
Sunt gemini fratres, diuersa sed inguina lingunt:
     dicite, dissimiles sunt magis an similes?

89
Vtere lactucis et mollibus utere maluis:
     nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.

90
Volt, non uolt dare Galla mihi; nec dicere possum,
     quod uolt et non uolt, quid sibi Galla uelit.

91
Cum peteret patriae missicius arua Rauennae,
     semiuiro Cybeles cum grege iunxit iter.
Huic comes haerebat domini fugitiuus Achillas
     insignis forma nequitiaque puer.
5
Hoc steriles sensere uiri: qua parte cubaret
     quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
mentitur, credunt. Somni post uina petuntur:
     continuo ferrum noxia turba rapit
exciduntque senem spondae qui parte iacebat;
10
     namque puer pluteo uindice tutus erat.
Subpositam quondam fama est pro uirgine ceruam,
     at nunc pro ceruo mentula subposita est.

92
Vt patiar moechum rogat uxor, Galle, sed unum.
     Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?


93
Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
et tres capilli quattuorque sint dentes,
pectus cicadae, crus colorque formicae;
rugosiorem cum geras stola frontem
5
et araneorum cassibus pares mammas;
cum conparata rictibus tuis ora
Niliacus habeat corcodilus angusta,
meliusque ranae garriant Rauennates,
et Atrianus dulcius culix cantet,
10
uideasque quantum noctuae uident mane,
et illud oleas quod uiri capellarum,
et anatis habeas orthopygium macrae,
senemque Cynicum uincat osseus cunnus;
cum te lucerna balneator extincta
15
admittat inter bustuarias moechas;
cum bruma mensem sit tibi per Augustum
regelare nec te pestilentia possit:
audes ducentas nuptuire post mortes
uirumque demens cineribus tuis quaeris
20
prurire. Quid si Sattiae uelit saxum?
Quis coniugem te, quis uocabit uxorem,
Philomelus auiam quam uocauerat nuper?
Quod si cadauer exiges tuum scalpi,
sternatur Acori de triclinio lectus,
25
halassionem qui tuum decet solus,
tustorque taedas praeferat nouae nuptae:
intrare in istum sola fax potest cunnum.

94
Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
     Mauis, Rufe, cocum scindere quam leporem.

95
Numquam dicis haue sed reddis, Naeuole, semper,
     quod prior et coruus dicere saepe solet.
Cur hoc expectas a me, rogo, Naeuole, dicas:
     nam, puto, nec melior, Naeuole, nec prior es.
5
Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
     natorumque dedit iura paterna trium.
Ore legor multo notumque per oppida nomen
     non expectato dat mihi fama rogo.
Est et in hoc aliquid: uidit me Roma tribunum
10
     et sedeo qua te suscitat Oceanus.
Quot mihi Caesareo facti sunt munere ciues,
     nec famulos totidem suspicor esse tibi.
Sed pedicaris, sed pulchre, Naeuole, ceues.
     Iam iam tu prior es, Naeuole, uincis: haue.

96
Lingis, non futuis meam puellam
et garris quasi moechus et fututor.
Si te prendero, Gargili, tacebis.

97
Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum:
     carmine laesa meo est, laedere et illa potest.

98
Sit culus tibi quam macer, requiris?
Pedicare potes, Sabelle, culo.

99
Irasci nostro non debes, Cerdo, libello:
     ars tua, non uita, est carmine laesa meo.
Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
     non liceat, licuit si iugulare tibi?

100
Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora
     carmina quem madidum nostra tulisse reor:
imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
     Non aliter mitti debuit iste liber.

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER IV


1
Caesaris alma dies et luce sacratior illa
     conscia Dictaeum qua tulit Ida Iouem,
longa, precor, Pylioque ueni numerosior aeuo
     semper et hoc uoltu uel meliore nite.
5
Hic colat Albano Tritonida multus in auro
     perque manus tantas plurima quercus eat;
hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
     et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
10
     pro tanto quae sunt inproba uota deo?

2
Spectabat modo solus inter omnes
nigris munus Horatius lacernis,
cum plebs et minor ordo maximusque
sancto cum duce candidus sederet.
5
Toto nix cedidit repente caelo:
albis spectat Horatius lacernis.

3
Aspice quam densum tacitarum uellus aquarum
     defluat in uoltus Caesaris inque sinus.
Indulget tamen ille Ioue, nec uertice moto
     concretas pigro frigore ridet aquas,
5
sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
     et madidis Helicen dissimulare comis.
Quis siccis lasciuit aquis et ab aethere ludit?
     Suspicor has pueri Caesaris esse niues.

4
Quod siccae redolet palus lacunae,
crudarum nebulae quod Albularum,
piscinae uetus aura quod marinae,
quod pressa piger hircus in capella,
5
lassi uardaicus quod euocati,
quod bis murice uellus inquinatum,
quod ieiunia sabbatariarum,
maestorum quod anhelitus reorum,
quod spurcae moriens lucerna Ledae,
10
quod ceromata faece de Sabina,
quod uolpis fuga, uipera cubile,
mallem quam quod oles olere, Bassa.

5
Vir bonus et pauper linguaque et pectore uerus,
     quid tibi uis urbem qui, Fabiane, petis?
Qui nec leno potes nec comissator haberi,
     nec pauidos tristi uoce citare reos,
5
nec potes uxores cari corrumpere amici,
     nec potes algentes arrigere ad uetulas,
uendere nec uanos circa Palatia fumos,
     plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
unde miser uiues? -- "Homo certus, fidus amicus." --
10
     Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.

6
Credi uirgine castior pudica
et frontis tenerae cupis uideri,
cum sis inprobior, Malisiane,
quam qui compositos metro Tibulli
5
in Stellae recitat domo libellos.

7
Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
     durus tam subito qui modo mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
     O nox quam longa es quae facis una senem!
5
Quid nos derides? Here qui puer, Hylle, fuisti,
     dic nobis, hodie qua ratione uir es?

8
Prima salutantes atque altera conterit hora,
     exercet raucos tertia causidicos,
in quintam uarios extendit Roma labores,
     sexta quies lassis, septima finis erit,
5
sufficit in nonam nitidis octaua palaestris,
     imperat extructos frangere nona toros:
hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
     temperat ambrosias cum tua cura dapes
et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
10
     ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
     ad matutinum nostra Thalia Iouem.

9
Sotae filia clinici, Labulla,
deserto sequeris Clytum marito,
et donas et amas: echeis asotos.

10
Dum nouus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
     pagina dum tangi non bene sicca timet,
i, puer, et caro perfer leue munus amico
     qui meruit nugas primus habere meas.
5
Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
     spongea: muneribus conuenit illa meis.
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
     emendare iocos: una litura potest.

11
Dum nimium uano tumefactus nomine gaudes
     et Saturninum te, miser, esse pudet,
impia Parrhasia mouisti bella sub ursa,
     qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
5
Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
     obruit Actiaci quod grauis ira freti?
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
     Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
10
     qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.

12
Nulli, Thai, negas; sed si te non pudet istud,
     hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.

13
Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
     macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
     Massica Theseis tam bene uina fauis;
5
Nec melius teneris iunguntur uitibus ulmi,
     nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
     tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
10
     tum quoque, cum fuerit, non uideatur anus.

14
Sili, Castalidum decus sororum,
qui periuria barbari furoris
ingenti premis ore perfidosque
astus Hannibalis leuisque Poenos
5
magnis cedere cogis Africanis:
paulum seposita seueritate,
dum blanda uagus alea December
incertis sonat hinc et hinc fritillis
et ludit tropa nequiore talo,
10
nostris otia commoda Camenis,
nec torua lege fronte, sed remissa
lasciuis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
magno mittere Passerem Maroni.

15
Mille tibi nummos hesterna luce roganti
     in sex aut septem, Caeciliane, dies
"Non habeo" dixi: sed tu, causatus amici
     aduentum, lancem paucaque uasa rogas.
5
Stultus es? An stultum me credis, amice? Negaui
     mille tibi nummos, milia quinque dabo?

16
Priuignum non esse tuae te, Galle, nouercae
     rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
Non tamen hoc poterat uiuo genitore probari:
     iam nusquam pater est, Galle, nouerca domi est.
5
Magnus ab infernis reuocetur Tullius umbris
     et te defendat Regulus ipse licet,
non potes absolui: nam quae non desinit esse
     post patrem, numquam, Galle, nouerca fuit.

17
Facere in Lyciscam, Paule, me iubes uersus,
quibus illa lectis rubeat et sit irata.
O Paule, malus es: irrumare uis solus.

18
Qua uicina pluit Vipsanis porta columnis
     et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
in iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
     decidit hiberno praegrauis unda gelu:
5
cumque peregisset miseri crudelia fata,
     tabuit in calido uolnere mucro tener.
Quid non saeua sibi uoluit Fortuna licere?
     Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?

19
Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
     quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
     dona, peregrinam mittimus endromida: --
5
seu lentum ceroma teris tepidumque trigona
     siue harpasta manu puluerulenta rapis,
plumea seu laxi partiris pondera follis
     siue leuem cursu uincere quaeris Athan --
ne madidos intret penetrabile frigus in artus
10
     neue grauis subita te premat Iris aqua.
Ridebis uentos hoc munere tectus et imbris,
     nec sic in Tyria sindone tutus eris.

20
Dicit se uetulam, cum sit Caerellia pupa:
     pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
     altera ridicula est, altera putidula.

21
Nullos esse deos, inane caelum
adfirmat Segius: probatque, quod se
factum, dum negat haec, uidet beatum.

22
Primos passa toros et adhuc placanda marito
     merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
     lucebat, totis cum tegeretur aquis:
5
condita sic puro numerantur lilia uitro,
     sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
Insilui mersusque uadis luctantia carpsi
     basia: perspicuae plus uetuistis aquae.

23
Dum tu lenta nimis diuque quaeris
quis primus tibi quisue sit secundus,
Graium quos epigramma conparauit,
palmam Callimachus, Thalia, de se
5
facundo dedit ipse Bruttiano.
Qui si Cecropio satur lepore
Romanae sale luserit Mineruae,
ille me facias, precor, secundum.

24
Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
     extulit: uxori fiat amica meae.

25
Aemula Baianis Altini litora uillis
     et Phaethontei conscia silua rogi,
quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
     nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
5
et tu Ledaeo felix Aquileia Timauo,
     hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
uos eritis nostrae requies portusque senectae,
     si iuris fuerint otia nostra sui.

26
Quod te mane domi toto non uidimus anno,
     uis dicam quantum, Postume, perdiderim?
Tricenos, puto, bis, uicenos ter, puto, nummos.
     Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.

27
Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
     Inuidus ecce negat: num minus ergo soles?
Quid quod honorato non sola uoce dedisti
     non alius poterat quae dare dona mihi?
5
Ecce iterum nigros conrodit liuidus ungues:
     da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.

28
Donasti tenero, Chloe, Luperco
Hispanas Tyriasque coccinasque,
et lotam tepido togam Galaeso,
Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
5
et centum dominos nouae monetae:
et quidquid petit usque et usque donas.
Vae glabraria, uae tibi misella:
nudam te statuet tuus Lupercus.

29
Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
     lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara iuuant: primis sic maior gratia pomis,
     hibernae pretium sic meruere rosae;
5
sic spoliatricem commendat fastus amicam
     ianua nec iuuenem semper aperta tenet.
Saepius in libro numeratur Persius uno
     quam leuis in tota Marsus Amazonide.
Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
10
     esse puta solum: sic tibi pluris erit.

30
Baiano procul a lacu, monemus,
piscator, fuge, ne nocens recedas.
sacris piscibus hae natantur undae,
qui norunt dominum manumque lambunt
5
illam, qua nihil est in orbe maius.
Quid quod nomen habent et ad magistri
uocem quisque sui uenit citatus?
Hoc quondam Libys impius profundo,
dum praedam calamo tremente ducit,
10
raptis luminibus repente caecus
captum non potuit uidere piscem,
et nunc sacrilegos perosus hamos
Baianos sedet ad lacus rogator.
At tu, dum potes, innocens recede
15
iactis simplicibus cibis in undas,
et pisces uenerare delicatos.

31
Quod cupis in nostris dicique legique libellis
     et nonnullus honos creditur iste tibi,
ne ualeam si non res est gratissima nobis
     et uolo te chartis inseruisse meis.
5
Sed tu nomen habes auerso fonte sororum
     inpositum, mater quod tibi dura dedit;
quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
     nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
10
     non semper belle dicitur "Hippodame".

32
Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
     ut uideatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
     credibile est ipsam sic uoluisse mori.

33
Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
     emittis quare, Sosibiane, nihil?
"Edent heredes" inquis "mea carmina". Quando?
     Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.

34
Sordida cum tibi sit, uerum tamen, Attale, dicit,
     quisquis te niueam dicit habere togam.

35
Frontibus aduersis molles concurrere dammas
     uidimus et fati sorte iacere pari.
Spectauere canes praedam, stupuitque superbus
     uenator cultro nil superesse suo.
5
Vnde leues animi tanto caluere furore?
     Sic pugnant tauri, sic cecidere uiri.

36
Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
     non potes -- haec causa est -- et potes, Ole, comam.

37
"Centum Coranus et ducenta Mancinus,
trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
decies Sabinus alterumque Serranus;
ex insulis fundisque tricies soldum,
5
ex pectore redeunt ter ducena Parmensi":
totis diebus, Afer, hoc mihi narras
et teneo melius ista quam meum nomen.
Numeres oportet aliquid, ut pati possim;
cotidianam refice nauseam nummis:
10
audire gratis, Afer, ista non possum.

38
Galla, nega: satiatur amor nisi gaudia torquent:
     sed noli nimium, Galla, negare diu.

39
Argenti genus omne conparasti,
et solus ueteres Myronos artes,
solus Praxitelus manum Scopaeque,
solus Phidiaci toreuma caeli,
5
solus Mentoreos habes labores.
Nec desunt tibi uera Gratiana
nec quae Callaico linuntur auro
nec mensis anaglypta de paternis.
Argentum tamen inter omne miror
10
quare non habeas, Charine, purum.

40
Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
     et docti Senecae ter numeranda domus,
praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
     pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
5
Tecum ter denas numeraui, Postume, brumas:
     communis nobis lectus et unus erat.
Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
     largus opum: expecto, Postume, quid facias.
Nil facis et serum est alium mihi quaerere regem.
10
     Hoc, Fortuna, placet? "Postumus inposuit".

41
Quid recitaturus circumdas uellera collo?
     Conueniunt nostris auribus ista magis.

42
Si quis forte mihi possit praestare roganti,
     audi, quem puerum, Flacce, rogare uelim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
     nequitias tellus scit dare nulla magis.
5
Sit niue candidior: namque in mareotide fusca
     pulchrior est quanto rarior iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
     colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
Frons breuis atque modus leuiter sit naribus uncis,
10
     Paestanis rubeant aemula labra rosis.
Saepe et nolentem cogat nolitque uolentem;
     liberior domino saepe sit ille suo;
et timeat pueros, excludat saepe puellas:
     uir reliquis, uni sit puer ille mihi.
15
"Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice uerum est.
     Talis erat" dices "noster Amazonicus".

43
Non dixi, Coracine, te cinaedum:
non sum tam temerarius nec audax
nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixi, Coracine, te cinaedum,
5
iratam mihi Pontiae lagonam,
iratum calicem mihi Metili:
iuro per Syrios tibi tumores,
iuro per Berecyntios furores.
Quid dixi tamen? Hoc leue et pusillum,
10
quod notum est, quod et ipse non negabis:
dixi te, Coracine, cunnilingum.

44
Hic est pampineis uiridis modo Vesbius umbris,
     presserat hic madidos nobilis uua lacus:
haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amauit;
     hoc nuper Satyri monte dedere choros;
5
haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi;
     his locus Herculeo nomine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa fauilla:
     nec superi uellent hoc licuisse sibi.

45
Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra,
     Phoebe, Palatinus munera Parthenius,
ut, qui prima nouo signat quinquennia lustro,
     impleat innumeras Burrus Olympiadas.
5
Fac rata uota patris: sic te tua diligat arbor,
     gaudeat et certa uirginitate soror;
perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
     tam longae Bromio quam tibi, Phoebe, comae.

46
Saturnalia diuitem Sabellum
fecerunt: merito tumet Sabellus,
nec quemquam putat esse praedicatque
inter causidicos beatiorem.
5
Hos fastus animosque dat Sabello
farris semodius fabaeque fresae,
et turis piperisque tres selibrae,
et Lucanica uentre cum Falisco,
et nigri Syra defruti lagona,
10
et ficus Libyca gelata testa
cum bulbis cocleisque caseoque.
Piceno quoque uenit a cliente
parcae cistula non capax oliuae
et crasso figuli polita caelo
15
septenaria synthesis Sagunti,
Hispanae luteum rotae toreuma,
et lato uariata mappa clauo.
Saturnalia fructuosiora
annis non habuit decem Sabellus.

47
Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
     Quid tibi uis, dipyrum qui Phaethonta facis?

48
Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras:
     cur, quae uis fieri, Papyle, facta doles?
Paenitet obscenae pruriginis? An magis illud
     fles, quod percidi, Papyle, desieris?

49
Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
     qui tantum lusus illa iocosque uocat.
Ille magis ludit qui scribit prandia saeui
     Tereos aut cenam, crude Thyesta, tuam,
5
aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
     pascentem Siculas aut Polyphemon ouis.
A nostris procul est omnis uesica libellis,
     Musa nec insano syrmate nostra tumet.
"Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant".
10
     Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.

50
Quid me, Thai, senem subinde dicis?
Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.

51
Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
     ingenti late uectus es hexaphoro:
postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
     ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
5
Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
     Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.

52
Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
     qui modo ficus eras, iam caprificus eris.

53
Hunc, quem saepe uides intra penetralia nostrae
     Pallados et templi limina, Cosme, noui
cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
     stat coma et in pectus sordida barba cadit,
5
cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
     cui dat latratos obuia turba cibos,
esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
     non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.

54
O cui Tarpeias licuit contingere quercus
     et meritas prima cingere fronde comas,
si sapis, utaris totis, Colline, diebus
     extremumque tibi semper adesse putes.
5
Lanificas nulli tres exorare puellas
     contigit: obseruant quem statuere diem.
Diuitior Crispo, Thrasea constantior ipso,
     lautior et nitido sis Meliore licet:
nil adicit penso Lachesis, fusosque sororum
10
     explicat et semper de tribus una secat.

55
Luci, gloria temporum tuorum,
qui Caium ueterem Tagumque nostrum
Arpis cedere non sinis disertis,
Argiuas generatus inter urbes
5
Thebas carmine cantet aut Mycenas,
aut claram Rhodon aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonos plaestras:
nos Celtis genitos et ex Hiberis
nostrae nomina duriora terrae
10
grato non pudeat referre uersu:
saeuo Bilbilin optimam metallo,
quae uincit Chalypasque Noricosque,
et ferro Plateam suo sonantem,
quam fluctu tenui, sed inquieto
15
armorum Salo temperator ambit,
Tutelamque chorosque Rixa marum,
et conuiuia festa Carduarum,
et textis Peterin rosis rubentem,
atque antiqua patrum theatra Rigas,
20
et certos iaculo leui Silaos,
Turgontique lacus Turasiaeque,
et parua uada pura Tuetonissae,
et sanctum Buradonis ilicetum,
per quod uel piger ambulat uiator,
25
et quae fortibus excolit iuuencis
curuae Manlius arua Vatiuescae.
Haec tam rustica, delicate lector,
rides nomina? Rideas licebit,
haec tam rustica malo quam Butuntus.

56
Munera quod senibus uiduisque ingentia mittis,
     uis te munificum, Gargiliane, uocem?
sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
     qui potes insidias dona uocare tuas:
5
sic auidis fallax indulget piscibus hamus,
     callida sic stultas decipit esca feras.
Quid sit largiri, quid sit donare docebo,
     si nescis: dona, Gargiliane, mihi.

57
Dum nos blanda tenent lasciui stagna Lucrini
     et quae pumiceis fontibus antra calent,
tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
     quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
5
Horrida sed feruent Nemeaei pectora monstri,
     nec satis est Baias igne calere suo.
Ergo sacri fontes et litora grata ualete,
     Nympharum pariter Nereidumque domus.
Herculeos colles gelida uos uincite bruma,
10
     nunc Tiburtinis cedite frigoribus.

58
In tenebris luges amissum, Galla, maritum:
     nam plorare pudet te, puto, Galla, uirum.

59
Flentibus Heliadum ramis dum uipera repit,
     fluxit in obstantem sucina gemma feram:
quae dum miratur pingui se rore teneri,
     concreto reguit uincta repente gelu.
5
Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulcro,
     uipera si tumulo nobiliore iacet.

60
Ardea solstitio Castranaque rura petantur
     quique Cleonaeo sidere feruet ager,
cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
     inter laudatas ad Styga missus aquas.
5
Nullo fata loco possis excludere: cum mors
     uenerit, in medio Tibure Sardinia est.

61
Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
nuper superbo laetus ore iactasti.
Quartus dies est, in schola poetarum
dum fabulamur, milibus decem dixti
5
emptas lacernas munus esse Pompullae,
sardonycha uerum lineisque ter cinctum
duasque similes fluctibus maris gemmas
dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
Here de theatro, Pollione cantante,
10
cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
hereditatis tibi trecenta uenisse,
et mane centum, et post meridie centum.
Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
Miserere iam, crudelis, et sile tandem;
15
aut, si tacere lingua non potest ista,
aliquando narra quod uelimus audire.

62
Tibur in Herculeum migrauit nigra Lycoris,
     omnia dum fieri candida credit ibi.

63
Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
     occidit insani crimine mersa freti.
Gloria quanta perit uobis! Haec monstra Neroni
     nec iussae quondam praestiteratis, aquae.

64
Iuli iugera pauca Martialis
hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus,
5
et planus modico tumore uertex
caelo perfruitur sereniore,
et curuas nebula tegente ualles
solus luce nitet peculiari:
puris leniter admouentur astris
10
celsae culmina delicata uillae.
Hinc septem dominos uidere montis
et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
et quodcumque iacet sub urbe frigus,
15
Fidenas ueteres breuesque Rubras,
et quod uirgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
20
ne blando rota sit molesta somno,
quem nec rumpere nauticum celeuma
nec clamor ualet helciariorum,
cum sit tam prope Muluius sacrumque
lapsae per Tiberim uolent carinae.
25
Hoc rus, seu potius domus uocanda est,
commendat dominus: tuam putabis,
tam non inuida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate:
credas Alcinoi pios Penates
30
aut facti modo diuitis Molorchi.
Vos nunc omnia parua qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
uel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono,
35
dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.

65
Oculo Philaenis semper altero plorat.
Quo fiat istud quaeritis modo? Lusca est.

66
Egisti uitam semper, Line, municipalem,
     qua nihil omnino uilius esse potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis,
     duxit et aestates synthesis una decem.
5
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
     silua grauis turdos exagitata dedit,
captus flumineo uenit de gurgite piscis,
     uina ruber fudit non peregrina cadus.
Nec tener Argolica missus de gente minister,
10
     sed stetit inculti rustica turba foci.
Vilica uel duri conpressa est nupta coloni,
     incaluit quotiens saucia uena mero.
Nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris,
     nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
15
Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
     alea sed parcae sola fuere nuces.
Dic ubi sit decies, mater quod auara reliquit.
     Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.

67
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
     orabat cana notus amicitia,
dicebatque suis haec tantum desse trecentis,
     ut posset domino plaudere iustus eques.
5
Praetor ait: "Scis me Scorpo Thalloque daturum,
     atque utinam centum milia sola darem."
Ah! pudet ingratae, pudet ah! male diuitis arcae.
     Quod non das equiti, uis dare, praetor, equo?

68
Inuitas centum quadrantibus et bene cenas.
     Vt cenem inuitor, Sexte, an ut inuideam?

69
Tu Setina quidem semper uel Massica ponis,
     Papyle, sed rumor tam bona uina negat:
diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
     Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.

70
Nihil Ammiano praeter aridam restem
moriens reliquit ultimis pater ceris.
Fieri putaret posse quis, Marulline,
ut Ammianus mortuum patrem nollet?

71
Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
     si qua puella neget: nulla puella negat.
Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
     tamquam non liceat, nulla puella negat.
5
Casta igitur nulla est? Sunt castae mille. Quid ergo
     casta facit? Non dat, non tamen illa negat.

72
Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
     Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
"Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
     Non, inquis, faciam tam fatue." Nec ego.

73
Cum grauis extremas Vestinus duceret horas
     et iam per Stygias esset iturus aquas,
ultima uoluentis orauit pensa sorores,
     ut traherent parua stamina pulla mora,
5
iam sibi defunctus caris dum uiuit amicis.
     Mouerunt tetricas tam pia uota deas.
Tunc largas partitus opes a luce recessit,
     seque mori post hoc credidit ille senem.

74
Aspicis inbelles temptent quam fortia dammae
     proelia? Tam timidus quanta sit ira feris?
In mortem paruis concurrere frontibus ardent.
     Vis, Caesar, dammis parcere? Mitte canes.

75
O felix animo, felix, Nigrina, marito,
     atque inter Latias gloria prima nurus:
te patrios miscere iuuat cum coniuge census,
     gaudentem socio participique uiro.
5
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
     nec minor Alcestin fama sub astra ferat;
tu melius. Certo meruisti pignore uitae
     ut tibi non esset morte probandus amor.

76
Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
     ut bis sena feram, bis duodena petam.

77
Numquam diuitias deos rogaui
contentus modicis meoque laetus:
paupertas, ueniam dabis, recede.
Causast quae subiti nouique uoti?
5
Pendentem uolo Zoilum uidere.

78
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
     et facies multo splendeat alba pilo,
discurris tota uagus urbe, nec ulla cathedra est
     cui non mane feras inrequietus Haue;
5
et sine te nulli fas est prodire tribuno,
     nec caret officio consul uterque tuo;
et sacro decies repetis Palatia cliuo
     Sigerosque meros Partheniosque sonas.
Haec faciant sane iuuenes: deformius, Afer,
10
     omnino nihil est ardalione sene.

79
Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
     Hoc emis. Inposui: rus tibi uendo tuum.

80
Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
     si nescis, non es sanus, amice Maron.
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
     si sudare aliter non potes, est ratio.
5
"Magna tamen res est". Erras; cum uiscera febris
     exurit, res est magna tacere, Maron.

81
Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
negare nullam quo queror puellarum,
semel rogata bisque terque neglexit
preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
5
negare iussi, pernegare non iussi.

82
Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
     inputet et nobis otia parua roga,
immemor et paulum curarum operumque suorum
     non tetrica nugas exigat aure meas.
5
Sed nec post primum legat haec summumue trientem,
     sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
     altera: diuisum sic breue fiet opus.

83
Securo nihil est te, Naeuole, peius; eodem
     sollicito nihil est, Naeuole, te melius.
Securus nullum resalutas, despicis omnes,
     nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
5
sollicitus donas, dominum regemque salutas,
     inuitas. Esto, Naeuole, sollicitus.

84
Non est in populo nec urbe tota
a se Thaida qui probet fututam,
cum multi cupiant rogentque multi.
Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.

85
Nos bibimus uitro, tu murra, Pontice. Quare?
     Prodat perspicuus ne duo uina calix.

86
Si uis auribus Atticis probari,
exhortor moneoque te, libelle,
ut docto placeas Apollinari:
nil exactius eruditiusque est,
5
sed nec candidius benigniusque.
Si te pectore, si tenebit ore,
nec rhonchos metues maligniorum,
nec scombris tunicas dabis molestas:
si damnauerit, ad salariorum
10
curras scrinia protinus licebit,
inuersa pueris arande charta.

87
Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
     conlocat et lusus deliciasque uocat,
et, quo mireris magis, infantaria non est.
     Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.

88
Nulla remisisti paruo pro munere dona,
     et iam Saturni quinque fuere dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciam
     missa nec a querulo mappa cliente fuit,
5
Antipolitani nec quae de sanguine thynni
     testa rubet, nec quae cottana parua gerit,
nec rugosarum uimen breue Picernarum,
     dicere te posses ut meminisse mei!
Decipies alios uerbis uoltuque benigno,
10
     nam mihi iam notus dissimulator eris.

89
Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
iam peruenimus usque ad umbilicos.
Tu procedere adhuc et ire quaeris,
nec summa potes in schida teneri,
5
sic tamquam tibi res peracta non sit,
quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque,
iam librarius hoc et ipse dicit
"Ohe, iam satis est, ohe, libelle."

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER V


1
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
     Caesar, et hinc Triuiam prospicis, inde Thetin,
seu tua ueridicae discunt responsa sorores,
     plana suburbani qua cubat unda freti,
5
seu placet Aeneae nutrix seu filia Solis
     siue salutiferis candidus Anxur aquis,
mittimus, o rerum felix tutela salusque,
     sospite quo gratum credimus esse Iouem.
Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
10
     et tumidus Galla credulitate fruar.

2
Matronae puerique uirginesque,
uobis pagina nostra dedicatur.
Tu, quem nequitiae procaciores
delectant nimius salesque nudi,
5
lasciuos lege quattuor libellos:
quintus cum domino liber iocatur;
quem Germanicus ore non rubenti
coram Cecropia legat puella.

3
Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae,
     a famulis Histri qui tibi uenit aquis,
laetus et attonitus uiso modo praeside mundi,
     adfatus comites dicitur esse suos:
5
"Sors mea quam fratris melior, cui tam prope fas est
     cernere, tam longe quem colit ille deum".

4
Fetere multo Myrtale solet uino,
sed fallat ut nos, folia deuorat lauri
merumque cauta fronde, non aqua, miscet.
Hanc tu rubentem prominentibus uenis
5
quotiens uenire, Paule, uideris contra,
dicas licebit "Myrtale bibit laurum."

5
Sexte, Palatine cultor facunde Mineruae,
     ingenio frueris qui propiore dei -
nam tibi nascentes domini cognoscere curas
     et secreta ducis pectora nosse licet -:
5
sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
     qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.
Ad Capitolini caelestia carmina belli
     grande cothurnati pone Maronis opus.

6
Si non est graue nec nimis molestum,
Musae, Parthenium rogate uestrum:
sic te serior et beata quondam
saluo Caesare finiat senectus
5
et sis inuidia fauente felix,
sic Burrus cito sentiat parentem:
admittas timidam breuemque chartam
intra limina sanctioris aulae.
Nosti tempora tu Iouis sereni,
10
cum fulget placido suoque uoltu,
quo nil supplicibus solet negare.
Non est quod metuas preces iniquas:
numquam grandia nec molesta poscit
quae cedro decorata purpuraque
15
nigris pagina creuit umbilicis.
Nec porrexeris ista, sed teneto
sic tamquam nihil offeras agasque.
Si noui dominum nouem sororum,
ultro purpureum petet libellum.

7
Qualiter Assyrios renouant incendia nidos,
     una decem quotiens saecula uixit auis,
taliter exuta est ueterem noua Roma senctam
     et sumpsit uoltus praesidis ipsa sui.
5
Iam, precor, oblitus notae, Vulcane, querelae,
     parce: sumus Martis turba, sed et Veneris;
parce, pater: sic Lemniacis lasciua catenis
     ignoscat coniunx et patienter amet.

8
Edictum domini deique nostri,
quo subsellia certiora fiunt
et puros eques ordines recepit,
dum laudat modo Phasis in theatro,
5
Phasis purpureis rubens lacernis,
et iactat tumido superbus ore:
"Tandem commodius licet sedere,
nunc est reddita dignitas equestris;
turba non premimur, nec inquinamur":
10
haec et talia dum refert supinus,
illas purpureas et adrogantes
iussit surgere Leitus lacernas.

9
Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
     uenisti centum, Symmache, discipulis.
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
     non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

10
"Esse quid hoc dicam uiuis quod fama negatur
     et sua quod rarus tempora lector amat?"
Hi sunt inuidiae nimirum, Regule, mores,
     praeferat antiquos semper ut illa nouis.
5
Sic ueterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
     sic laudant Catuli uilia templa senes;
Ennius est lectus saluo tibi, Roma, Marone,
     et sua riserunt saecula Maeoniden;
rara coronato plausere theatra Menandro;
10
     norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen o nostri ne festinate libelli;
     si post fata uenit gloria, non propero.

11
Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
     uersat in articulo Stella, Seuere, meus.
Multas in digitis, plures in carmine gemmas
     inuenies: inde est haec, puto, culta manus.

12
Quod nutantia fronte perticata
gestat pondera Masclion superbus,
aut grandis Ninus omnibus lacertis
septem quod pueros leuat uel octo,
5
res non difficilis mihi uidetur,
uno cum digito uel hoc uel illo
portet Stella meus decem puellas.

13
Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
     sed non obscurus nec male notus eques,
sed toto legor orbe frequens et dicitur "Hic est";
     quodque cinis paucis, hoc mihi uita dedit.
5
At tua centenis incumbunt tecta columnis
     et libertinas arca flagellat opes,
magnaque Niliacae seruit tibi gleba Syenes,
     tondet et innumeros Gallica Parma greges.
Hoc ego tuque sumus: sed quod sum non potes esse;
10
     tu quod es, e populo quilibet esse potest.

14
Sedere primo solitus in gradu semper
tunc, cum liceret occupare, Nanneius
bis excitatus terque transtulit castra,
et inter ipsas paene tertius sellas
5
post Gaiumque Luciumque consedit.
Illinc cucullo prospicit caput tectus
oculoque ludos spectat indecens uno;
et hinc miser deiectus in uiam transit,
subsellioque semifultus extremo
10
et male receptus altero genu iactat
equiti sedere Leitoque se stare.

15
Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum
     et queritur laesus carmine nemo meo;
gaudet honorato sed multus nomine lector,
     cui uictura meo munere fama datur.
5
"Quid tamen haec prosunt quamuis uenerantia multos?"
     Non prosit sane, me tamen ista iuuant.

16
Seria cum possim, quod delectantia malo
     scribere, tu causa es, lector amice, mihi,
qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
     sed nescis quanti stet mihi talis amor.
5
Nam si falciferi defendere templa Tonantis
     sollicitisque uelim uendere uerba reis,
plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
     et fiet uario sordidus aere sinus.
At nunc conuiua est comissatorque libellus
10
     et tantum gratis pagina nostra placet.
Sed non et ueteres contenti laude fuerunt,
     cum minimum uati munus Alexis erat.
"Belle" inquis "dixti: iuuat et laudabimus usque."
     Dissimulas? Facies me, puto, causidicum.

17
Dum proauos atauosque refers et nomina magna,
     dum tibi noster eques sordida condicio est,
dum te posse negas nisi lato, Gellia, clauo
     nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.

18
Quod tibi Decembri mense, quo uolant mappae
gracilesque ligulae cereique chartaeque
et acuta senibus testa cum Damascenis,
praeter libellos uernulas nihil misi,
5
fortasse auarus uidear aut inhumanus.
Odi dolosas munerum et malas artes;
imitantur hamos dona: namque quis nescit
auidum uorata decipi scarum musca?
Quotiens amico diuiti nihil donat,
10
o Quintiane, liberalis est pauper.

19
Si qua fides ueris, praeferri, maxime Caesar,
     temporibus possunt saecula nulla tuis.
Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
     Quando Palatini plus meruere dei?
5
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
     Sub quo libertas principe tanta fuit?
Est tamen hoc uitium sed non leue, sit licet unum,
     quod colit ingratas pauper amicitias.
Quis largitur opes ueteri fidoque sodali,
10
     aut quem prosequitur non alienus eques?
Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
     flammatisue togae scripula tota decem
uxuria est, tumidique uocant haec munera reges:
     qui crepet aureolos forsitan unus erit.
15
Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus;
     nulla ducis uirtus dulcior esse potest.
Iam dudum tacito rides, Germanice, naso
     utile quod nobis do tibi consilium.

20
Si tecum mihi, care Martialis,
securis liceat frui diebus,
si disponere tempus otiosum
et uerae pariter uacare uitae:
5
nec nos atria nec domos potentum
nec litis tetricas forumque triste
nossemus nec imagines superbas;
sed gestatio, fabulae, libelli,
campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
10
haec essent loca semper, hi labores.
Nunc uiuit necuter sibi, bonosque
soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam uiuere cum sciat, moratur?

21
Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
     ante salutabat rhetor Apollodotus:
nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
     cura laborque potest! Scripsit et edidicit.

22
Mane domi nisi te uolui meruitque uidere,
     sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
     qua uidet anticum rustica Flora Iouem:
5
alta Suburani uincenda est semita cliui
     et numquam sicco sordida saxa gradu,
uixque datur longas mulorum rumpere mandras
     quaeque trahi multo marmora fune uides.
Illud adhuc grauius quod te post mille labores,
10
     Paule, negat lasso ianitor esse domi.
Exitus hic operis uani togulaeque madentis:
     uix tanti Paulum mane uidere fuit.
Semper inhumanos habet officiosus amicos:
     rex, nisi dormieris, non potes esse meus.

23
Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
     iura theatralis dum siluere loci.
Quae postquam placidi censoris cura renasci
     iussit et Oceanum certior audit eques,
5
non nisi uel cocco madida uel murice tincta
     uest nites et te sic dare uerba putas.
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
     aut meus ante omnis Cordus haberet equum.

24
Hermes Martia saeculi uoluptas,
Hermes omnibus eruditus armis,
Hermes et gladiator et magister,
Hermes turbo sui tremorque ludi,
5
Hermes, quem timet Helius, sed unum,
Hermes, cui cadit Aduolans, sed uni,
Hermes uincere nec ferire doctus,
Hermes subpositicius sibi ipse,
Hermes diuitiae locariorum,
10
Hermes cura laborque ludiarum,
Hermes belligera superbus hasta,
Hermes aequoreo minax tridente,
Hermes casside languida timendus,
Hermes gloria Martis uniuersi,
15
Hermes omnia solus et ter unus.

25
"Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
     Leitus ecce uenit: sta, fuge, curre, late."
Ecquis, io, reuocat discedentemque reducit?
     Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
5
Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
     Quis Stygios non uolt totus adire lacus?
Hoc, rogo, non melius quam rubro pulpita nimbo
     spargere et effuso permaduisse croco?
Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
10
     aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
O frustra locuples, o dissimulator amici,
     haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!

26
Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
si forte bilem mouit hic tibi uersus,
dicas licebit beta me togatorum.

27
Ingenium studiumque tibi moresque genusque
     sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
     ut sedeas uiso pallidus Oceano.

28
Vt bene loquatur sentiatque Mamercus,
efficere nullis, Aule, moribus possis:
pietate fratres Curuios licet uincas,
quiete Neruas, comitate Rusones,
5
probitate Macros, aequitate Mauricos,
oratione Regulos, iocis Paulos:
robiginosis cuncta dentibus rodit.
Hominem malignum forsan esse tu credas:
ego esse miserum credo, cui placet nemo.

29
Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
     "Formonsus septem, Marce, diebus eris."
Si non derides, si uerum, lux mea, narras,
     edisti numquam, Gellia, tu leporem.

30
Varro, Sophocleo non infitiande cothurno
     nec minus in Calabra suspiciende lyra,
differ opus nec te facundi scaena Catulli
     detineat cultis aut elegia comis;
5
sed lege fumoso non aspernanda Decembri
     carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
commodius nisi forte tibi potiusque uidetur
     Saturnalicias perdere, Varro, nuces.

31
Aspice quam placidis insultet turba iuuencis
     et sua quam facilis pondera taurus amet.
Cornibus hic pendet summis, uagus ille per armos
     currit et in toto uentilat arma boue.
5
At feritas immota riget: non esset harena
     tutior et poterant fallere plana magis.
Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae
     securus puer est sollicitumque pecus.

32
Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremis
     non dedit uxori. "Cui dedit ergo?" Sibi.

33
Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit
     nescio. Si sciero, uae tibi, causidice.

34
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
     oscula commendo deliciasque meas,
paruola ne nigras horrescat Erotion umbras
     oraque Tartarei prodigiosa canis.
5
Impletura fuit sextae modo frigora brumae,
     uixisset totidem ni minus illa dies.
Inter tam ueteres ludat lasciua patronos
     et nomen blaeso garriat ore meum.
Mollia non rigidus caespes tegat ossa nec illi,
10
     terra, grauis fueris: non fuit illa tibi.

35
Dum sibi redire de Patrensibus fundis
ducena clamat coccinatus Euclides
Corinthioque plura de suburbano
longumque pulchra stemma repetit a Leda
5
et suscitanti Leito reluctatur,
equiti superbo, nobili, lucupleti
cecidit repente magna de sinu clauis.
Numquam, Fabulle, nequior fuit clauis.

36
Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
     dissimulat, quasi nil debeat: inposuit.

37
Puella senibus dulcior mihi cycnis,
agno Galaesi mollior Phalantini,
concha Lucrini delicatior stagni,
cui nec lapillos praeferas Erythraeos
5
nec modo politum pecudis Indicae dentem
niuesque primas liliumque non tactum;
quae crine uicit Baetici gregis uellus
Rhenique nodos aureamque nitelam;
fragrauit ore quod rosarium Paesti,
10
quod Atticarum prima mella cerarum,
quod sucinorum rapta de manu gleba;
cui conparatus indecens erat pauo,
inamabilis sciurus et frequens phoenix,
adhuc recenti tepet Erotion busto,
15
quam pessimorum lex amara fatorum
sexta peregit hieme, nec tamen tota,
nostros amores gaudiumque lususque.
Et esse tristem me meus uetat Paetus,
pectusque pulsans pariter et comam uellens:
20
"Deflere non te uernulae pudet mortem ?
Ego coniugem" inquit "extuli et tamen uiuo,
notam, superbam, nobilem, lucupletem."
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducentiens accepit, et tamen uiuit!

38
Calliodorus habet censum -- quis nescit? -- equestrem,
     Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
"Quadringenta seca" qui dicit suka merizei
     uno credis equo posse sedere duos?
5
Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
     Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
Vnus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
     surge: soloikismovn, Calliodore, facis.
Aut imitare genus Ledae: cum fratre sedere
10
     non potes, alternis, Calliodore, sede.

39
Supremas tibi triciens in anno
signanti tabulas, Charine, misi
Hyblaeis madidas thymis placentas.
Defeci: miserere iam, Charine:
5
signa rarius, aut semel fac illud,
mentitur tua quod subinde tussis.
Excussi loculosque sacculumque:
Croeso diuitior licet fuissem,
Iro pauperior forem, Charine,
10
si conchem totiens meam comesses.

40
Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Mineruam:
     et miraris opus displicuisse tuum?

41
Spadone cum sis euiratior fluxo,
et concubino mollior Celaenaeo,
quem sectus ululat matris entheae Gallus,
theatra loqueris et gradus et edicta
5
trabeasque et Idus fibulasque censusque,
et pumicata pauperes manu monstras.
Sedere in equitum liceat an tibi scamnis
uidebo, Didyme: non licet maritorum.

42
Callidus effracta nummos fur auferet arca,
     prosternet patrios impia flamma lares;
debitor usuram pariter sortemque negabit,
     non reddet sterilis semina iacta seges;
5
dispensatorem fallax spoliabit amica,
     mercibus extructas obruet unda rates.
Extra fortunam est quidquid donatur amicis:
     quas dederis solas semper habebis opes.

43
Thais habet nigros, niueos Laecania dentes.
     Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

44
Quid factum est, rogo, quid repente factum,
ad cenam mihi, Dento, quod uocanti -
quis credat? - quater ausus es negare?
Sed nec respicis et fugis sequentem,
5
quem thermis modo quaerere et theatris
et conclauibus omnibus solebas.
Sic est, captus es unctiore mensa
et maior rapuit canem culina.
Iam te, sed cito, cognitum et relictum
10
cum fastidierit popina diues,
antiquae uenies ad ossa cenae.

45
Dicis formonsam, dicis te, Bassa, puellam:
     istud quae non est dicere, Bassa, solet.

46
Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,
     et placet ira mihi plus tua quam facies,
ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
     consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.

47
Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
     non cenat, quotiens nemo uocauit eum.

48
Quid non cogit amor! Secuit nolente capillos
     Encolpos domino, non prohibente tamen.
Permisit fleuitque Pudens: sic cessit habenis
     audaci questus de Phaethonte pater;
5
talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles
     deposuit gaudens, matre dolente, comas.
Sed tu ne propera - breuibus ne crede capillis -
     tardaque pro tanto munere, barba, ueni.

49
Vidissem modo forte cum sedentem
solum te, Labiene, tres putaui.
Caluae me numerus tuae fefellit:
sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli
5
quales uel puerum decere possunt;
nudumst in medio caput nec ullus
in longa pilus area notatur.
Hic error tibi profuit Decembri,
tunc cum prandia misit Imperator:
10
cum panariolis tribus redisti.
Talem Geryonem fuisse credo.
Vites censeo porticum Philippi:
si te uiderit Hercules, peristi.

50
Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, uocaui,
     protinus ingentes sunt inimicitiae,
meque potes stricto medium transfigere ferro,
     si nostrum sine te scis caluisse focum.
5
Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
     inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
Desine iam nostram, precor, obseruare culinam
     atque aliquando meus det tibi uerba cocus.

51
Hic, qui libellis praegrauem gerit laeuam,
notariorum quem premit chorus leuis,
qui codicillis hinc et inde prolatis
epistolisque commodat grauem uoltum
5
similis Catoni Tullioque Brutoque,
exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
haue Latinum, chaire non potest Graecum.
Si fingere istud me putas, salutemus.

52
Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
     Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.
Incipio quotiens alicui tua dona referre,
     protinus exclamat: "Dixerat ipse mihi."
5
Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
     huic operi: si uis ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamuis ingentia, Postume, dona
     auctoris pereunt garrulitate sui.

53
Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?
     quo tibi uel Nioben, Basse, uel Andromachen?
Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis
     Deucalion uel, si non placet hic, Phaethon.

54
Extemporalis factus est meus rhetor:
Calpurnium non scripsit, et salutauit.

55
Dic mihi, quem portas, uolucrum regina? "Tonantem."
     Nulla manu quare fulmina gestat? "Amat."
Quo calet igne deus? "Pueri." Cur mitis aperto
     respicis ore Iouem? "De Ganymede loquor."

56
Cui tradas, Lupe, filium magistro
quaeris sollicitus diu rogasque.
Omnes grammaticosque rhetorasque
deuites moneo: nihil sit illi
5
cum libris Ciceronis aut Maronis;
famae Tutilium suae relinquat;
si uersus facit, abdices poetam.
Artes discere uolt pecuniosas?
Fac discat citharoedus aut choraules;
10
si duri puer ingeni uidetur,
praeconem facias uel architectum.

57
Cum uoco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
     saepe etiam seruum sic resaluto tuum.

58
Cras te uicturum, cras dicis, Postume, semper:
     dic mihi, cras istud, Postume, quando uenit?
Quam longe cras istud! ubi est? aut unde petendum?
     Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
5
Iam cras istud habet Priami uel Nestoris annos.
     Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
Cras uiues? Hodie iam uiuere, Postume, serum est:
     ille sapit quisquis, Postume, uixit heri.

59
Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
     hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
Quisquis magna dedit, uoluit sibi magna remitti;
     fictibus nostris exoneratus eris.

60
Adlatres licet usque nos et usque
et gannitibus inprobis lacessas,
certum est hanc tibi pernegare famam,
olim petis, in meis libellis
5
qualiscumque legaris ut per orbem.
Nam te cur aliquis sciat fuisse?
Ignotus pereas, miser, necesse est.
Non derunt tamen hac in urbe forsan
unus uel duo tresue quattuorue,
10
pellem rodere qui uelint caninam:
nos hac a scabie tenemus ungues.

61
Crispulus iste quis est, uxori semper adhaeret
     qui, Mariane, tuae? Crispulus iste quis est?
Nescio quid dominae teneram qui garrit in aurem
     et sellam cubito dexteriore premit?
5
Per cuius digitos currit leuis anulus omnis,
     crura gerit nullo qui uiolata pilo?
Nil mihi respondes? "Vxoris res agit" inquis
     "iste meae." Sane certus et asper homo est,
procuratorem uoltu qui praeferat ipso:
10
     acrior hoc Chius non erit Aufidius.
O quam dignus eras alapis, Mariane, Latini:
     te successurum credo ego Panniculo.
Res uxoris agit? Res ullas crispulus iste?
     Res non uxoris, res agit iste tuas.

62
Iure tuo nostris maneas licet, hospes, in hortis,
     si potes in nudo ponere membra solo,
aut si portatur tecum tibi magna supellex:
     nam mea iam digitum sustulit hospitibus.
5
Nulla tegit fractos -- nec inanis -- culcita lectos,
     putris et abrupta fascia reste iacet.
Sit tamen hospitium nobis commune duobus:
     emi hortos; plus est: instrue tu; minus est.

63
"Quid sentis" inquis "de nostris, Marce, libellis?"
     Sic me sollicitus, Pontice, saepe rogas.
Admiror, stupeo: nihil est perfectius illis,
     ipse tuo cedet Regulus ingenio.
5
"Hoc sentis?" inquis "faciat tibi sic bene Caesar,
     sic Capitolinus Iuppiter." Immo tibi.

64
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni,
     tu super aestiuas, Alcime, solue niues;
pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo
     lassenturque rosis tempora sutilibus.
5
Tam uicina iubent non uiuere Mausolea,
     cum doceant ipsos posse perire deos.

65
Astra polumque dedit, quamuis obstante nouerca,
     Alcidae Nemees terror et Arcas aper
et castigatum Libycae ceroma palaestrae
     et grauis in Siculo puluere fusus Eryx,
5
siluarumque tremor, tacita qui fraude solebat
     ducere non rectas Cacus in antra boues.
Ista tuae, Caesar, quota pars spectatur harenae?
     Dat maiora nouus proelia mane dies.
Quot grauiora cadunt Nemeaeo pondera monstro!
10
     quot tua Maenalios conlocat hasta sues!
Reddatur si pugna triplex pastoris Hiberi,
     est tibi qui possit uincere Geryonen.
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae,
     inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
15
Pro meritis caelum tantis, Auguste, dederunt
     Alcidae cito di, sed tibi sero dabunt.

66
Saepe salutatus numquam prior ipse salutas:
     sic eris Aeternum, Pontiliane, Vale.

67
Hibernos peterent solito cum more recessus
     Atthides, in nidis una remansit auis.
Deprendere nefas ad tempora uerna reuersae
     et profugam uolucres diripuere suae.
5
Sero dedit poenas: discerpi noxia mater
     debuerat, sed tunc cum lacerauit Ityn.

68
Arctoa de gente comam tibi, Lesbia, misi,
     ut scires quanto sit tua flaua magis.

69
Antoni Phario nihil obiecture Pothino
     et leuius tabula quam Cicerone nocens,
quid gladium demens Romana stringis in ora?
     hoc admisisset nec Catilina nefas.
5
Impius infando miles corrumpitur auro,
     et tantis opibus uox tacet una tibi.
Quid prosunt sacrae pretiosa silentia linguae?
     Incipient omnes pro Cicerone loqui.

70
Infusum sibi nuper a patrono
plenum, Maxime, centiens Syriscus
in sellariolis uagus popinis
circa balnea quattuor pergit.
5
O quanta est gula, centiens comesse!
Quanto maior adhuc, nec accubare!

71
Vmida qua gelidas summittit Trebula ualles
     et uiridis cancri mensibus alget ager,
rura Cleonaeo numquam temerata leone
     et domus Aeolio semper amica Noto
5
te, Faustine, uocant: longas his exige messes
     collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.

72
Qui potuit Bacchi matrem dixisse Tonantem,
     ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.

73
Non donem tibi cur meos libellos
oranti totiens et exigenti
miraris, Theodore? Magna causa est:
dones tu mihi ne tuos libellos.

74
Pompeios iuuenes Asia atque Europa, sed ipsum
     terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
     uno non poterat tanta ruina loco.

75
Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte,
     uxorem potes hanc dicere legitimam.

76
Profecit poto Mithridates saepe ueneno
     toxica ne possent saeua nocere sibi.
Tu quoque cauisti cenando tam male semper
     ne posses umquam, Cinna, perire fame.

77
Narratur belle quidam dixisse, Marulle,
     qui te ferre oleum dixit in auricula.

78
Si tristi domicenio laboras,
Torani, potes esurire mecum.
Non derunt tibi, si soles propinein,
uiles Cappadocae grauesque porri,
5
diuisis cybium latebit ouis.
Ponetur digitus tenendus unctis
nigra coliculus uirens patella,
algentem modo qui reliquit hortum,
et pultem niueam premens botellus,
10
et pallens faba cum rubente lardo.
Mensae munera si uoles secundae,
marcentes tibi porrigentur uuae
et nomen pira quae ferunt Syrorum,
et quas docta Neapolis creauit,
15
lento castaneae uapore tostae:
uinum tu facies bonum bibendo.
Post haec omnia forte si mouebit
Bacchus quam solet esuritionem,
succurrent tibi nobiles oliuae,
20
Piceni modo quas tulere rami,
et feruens cicer et tepens lupinus.
Parua est cenula--quis potest negare?--
Sed finges nihil audiesue fictum
et uoltu placidus tuo recumbes;
25
nec crassum dominus leget uolumen
nec de Gadibus inprobis puellae
uibrabunt sine fine prurientes
lasciuos docili tremore lumbos;
sed quod nec graue sit nec infacetum,
30
parui tibia Condyli sonabit.
Haec est cenula. Claudiam sequeris.
Quam nobis cupis esse tu priorem?

79
Vndecies una surrexti, Zoile, cena,
     et mutata tibi est synthesis undecies,
sudor inhaereret madida ne ueste retentus
     et laxam tenuis laederet aura cutem.
5
Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
     Frigus enim magnum synthesis una facit.

80
Non totam mihi, si uacabis, horam
dones et licet inputes, Seuere,
dum nostras legis exigisque nugas.
"Durum est perdere ferias": rogamus
5
iacturam patiaris hanc ferasque.
Quod si legeris ista cum diserto
--sed numquid sumus inprobi?-- Secundo,
plus multo tibi debiturus hic est
quam debet domino suo libellus.
10
Nam securus erit, nec inquieta
lassi marmora Sisyphi uidebit,
quem censoria cum meo Seuero
docti lima momorderit Secundi.

81
Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane:
     dantur opes nullis nunc nisi diuitibus.

82
Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
     si dare non poteras milia, Gaure, decem?
An potes et non uis? Rogo, non est turpius istud?
     I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.

83
Insequeris, fugio; fugis, insequor. Haec mihi mens est:
uelle tuum nolo, Dindyme, nolle uolo.

84
Iam tristis nucibus puer relictis
clamoso reuocatur a magistro,
et blando male proditus fritillo,
arcana modo raptus e popina,
5
aedilem rogat udus aleator.
Saturnalia transiere tota,
nec munuscula parua nec minora
misisti mihi, Galla, quam solebas.
Sane sic abeat meus December:
10
scis certe, puto, uestra iam uenire
Saturnalia, Martias Kalendas;
tunc reddam tibi, Galla, quod dedisti.